Carolus Polanyi
Carolus Polanyi, vulgo Karl Polanyi, ab origine Polányi Károly, 1886–1964, fuit philosophus sui generis, praecipue in anthropologia oeconomica et historia oeconomica versatus. Hungaricus natu erat, et vitae cursum tripertitum egit: ab anno 1886 ad 1933 in Hungaria et Austria vixit; ab anno 1934 ad 1946 praecipue in Anglia laborem et vitae rationem habuit; ab anno 1947 ad 1964 in Civitatibus Foederatis professoris officio functus est. Quam plurimum innotuit libro The Great Transformation (1944), qui post quoddam silentium ad praesentiam revocatus esse videtur.[1]
De vitae cursu
recensereCarolus Polanyi natus est Vindobonae, in capite imperii Austro-Hungarici, die 21 Octobris anno 1886 Iudaea familia locupleti. Pater eius erat Michael Pollacsek, ingeniarius et susceptor Hungaricus, et mater, Cecilia Wohl, praeclara salonista Budapestinensis. Fratrem iuniorem habebat Michaelem, chemicum et philosophum futurum. Anno 1905, cum annorum undeviginti esset, Michael pater necopinato mortuus est, et Carolus coactus est munere tutoris fungi, ut familiae pauperatae opitularetur. Anno 1909 ad gradum iuris doctoris promotus est apud universitatem Claudiopolitanam. Cum Julio Pikler, professori iuris prudentiae, qui civitatem dicebat non aeternam esse rem sed rem socialem, quae ex eventis socialibus et historicis oriatur, defendendo interesset, ab universitate segregatus Budapestinum se transtulit. Circuli Galilaei (Galilei Kör) particeps factus in hominum acutorum, sicut Georgii Lukács, Karoli Mannheim, Werneri Sombart familiaritatem venit. Polanyi anno 1912 inter advocatos numeratus est, sed non magni faciebat hanc professionem.
Primo bello mundano in exercitu Austro-Hungarico stipendia merens anno 1917 in morbum incidit. Budapestinum reversus regimini Michaelis Károlyi et novae rei publicae democraticae Hungariae favebat. Cum autem Kärolyi Martio mense anni 1919 a Bëla Kun potestate expulsus esset, pro re publica democratica substituta est res publica sovietica Hungarica. Polanyi autem Vindobonam profectus est, ubi diurnarii muneri paepositus multa de administranda re publica nec non oeconomica cogitavit. Repudiatis placitis Austriacis, quod rem oeconomicam a re publica nimio abstraherent, ad Fabianismum et socialismum Christianum inclinabat. Anno 1923 Ilonam Duczyńska, diurnariam Polonico-Hungaricam rerum novarum cupidam uxorem duxit.
Cum Hitler Ianuario mense 1933 cancellarius Germaniae creatus esset, Polanyi profectus est Londinium, ubi diurnarius et tutor quaestum faciebat ac, ut ita dicamus, extra muros universitatis Oxoniensis et Londiniensis lectiones habebat. Etiam in Civitatum Foederatarum civitatibus duodequadraginta longam lectionum seriem habuit. Adeoque in omnium notitiam pervenerat, ut anno 1940 stipendio triennii fundationis Rockefeller accepto in CFA transire et libro conscribendo operam dare posset. Itaque apud Bennington College, collegium Benningtoniae in oppido Montis Viridis situm, scholaris ad lectiones habendas invitatus ab anno 1940 ad 1943 versatus est. Quo in tempore ex lectionum hypomnematis magnum opus suum, The Great Transformation, componere potuit. Qui liber Novi Eboraci anno 1944 e prelo prodiit. Stipendio finito Rockefelleriano Polanyi Londinium bello vexatum reversus est.
Libro quem de transformatione magna scripsit tantam collegit famam et existimationem, ut anno 1947 officio visitantis professoris oconomicae ad Universitatem Columbiae invitatus sit. Qua accepta invitatione Polanyi cum Ilona uxore in Civitatibus Foederatis considere voluit, sed non sine impedimento: nam uxori, quamquam ineuntibus annis 1940 duos fere annos ibi habitaverat, nunc, in limine Maccarthismi, adventus denegabatur, quod antea factionibus communisticis Hungariae et Austriae interfuerit. Qua re adducti coniuges domicilium sibi constituerunt Pickering, oppido Ontarionensi fere 30 chiliometra a Torontone distanti. Polanyi inter Pickering et Novum Eboracum urbem commeabat, iter non spernendum plus 500 chiliometrorum. Commeatoris vitam vivebat, donec anno 1953 emeritus officia universitatis reliquit. Posthac quidem consecutus est stipendium a fundatione Ford concessum, quo studia ad anthropologiam oeconomicam pertinentia continuaret et amplificaret. Carolus Polanyi post infarctum mortuus est Pickering die 23 Aprilis anno 1964.
Carolo Polanyi in tribunali iuris nodos solvere non placebat. Diurnarium esse magis placebat. Budapestini Szabadgondolat ('libera cogitatio'), libellum periodicum circuli Galilaei, multis scriptis politicis aliisque accessionibus ordinatim augebat, et cum Vindobonam se transtulisset, in Der Österreichische Volkswirt ('oeconomus Austriacus') multos commentarios politicos et oeconomicos edidit. Etiam Londinii diurnarii officia praestabat, sed anno 1936 lectiones educatorias habebat a Workers' Educational Association institutas, quarum hypomnemata utilia erant futura ad conscribendum The Great Transformation. Anno 1940 demum in Civitatibus Foederatis iam provectioris aetatis vitam investigatoris scientifici agere coepit, nam iam anno sexagesimo appropinquabat, cum liber de magna transformatione anno 1944 e prelo prodiit. Postea cum collegis opus collectaneum edidit, cui tres symbolas contribuit.[2] Cetera opera postuma sunt.[3]
Arbiter inter societatem et mercatum
recensereDifficile est Carolum Polanyi in aliquam scholam sociologicam contribuere. Non solum scriptores praestantissimi sociologiae, ut Marx et Durkheim et Weber, aliquo modo ex opere eius perlucent, sed praesertim Georgius Lukács, philosophus Hungaricus "Marxismum Hegelianum" professus, plurimum apud eum valet. Nam notionem totalitatis de Lukács adsumpsit ac disertissime definivit. In totalitate enim omnes partes totius communitatis inter se apte cohaeret, nec ulla pars singularis ceteras partes determinat. Polanyi in cogitatione sua holistica integritatem communitatis proferebat, nam dixit sibi ipsi primum inspiratorem semper fuisse Aristotelem, quippe qui constitutionem communitatis ad integram communitatem referri putaret.
Itaque Polanyi singulos homines semper participes communitatis esse cogitabat. Varia enim corpora socialia varias rationes intellegendi producunt facultatesque singulis construunt. Actiones singulorum hominum definitionibus placitisque in communitate productis nituntur. Quo fit, ut certae res certis aliis meliores vel utiliores appareant. Quae cum ita sint, constat mores hominis semper socialiter conformari. Qua de causa Polanyi oeconomiam mercatus vituperabat. Dixit enim in magna transfiguratione sociali saeculo XIX facta praesriptiones oeconomicas plus quam antea apud homines praevalere coepisse: antea enim oeconomiam ceterae societati subditam esse. Polanyi captionis oeconomisticae Marxismum et liberalismum accusabat, quod paene omnes vicissitudines sociales causis oeconomicis imputarent. Qua re visa Polanyi in anthropologiam oeconomicam se conlocavit.[4]
Navitatem oeconomicam modernarum tantum communitatum Polanyi esse dixit institutum et processum inter hominem et naturam mutuum ad desideria materialia satisfacienda; mercatumque liberum se ipsum ordinantem sponteque sua productum existimabat alienum cogitatu remque odiosam esse, nam causam oeconomiae ad hominum sustinendam societatem non sufficere putabat; aemulatione oeconomica societatem direptum iri. Polanyi praeclare dimensionem spatii profert: singulares communitates mercatus semper in rerum complexu quam amplissimo (id est, in systemate mundano capitalismi) describendas esse. Polanyi in primis hoc vidit, ad intellegendum incrementum civitatis singularis opus esse omplexu orbis terrarum. Ordinem institutionalem dixit etiam ad mercatum orbis terrarum pertinere, quem ordinem (sicut systema aureum) praeteriri non debere.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Baum, Gregory (1996) Karl Polanyi on Ethics and Economics. McGill-Queen's University Press.
- Block, Fred & Somers, Margaret R. (1984) Beyond the Economistic Fallacy: The Holistic Social Science of Karl Polanyi. Apud Skocpol, Theda (ed.) Vision and method in historical sociology. Cambridge University Press.
- Block, Fred & Somers, Margaret R. (2014) The Power of Market Fundamentalism. Karl Polanyi's Critique. Harvard University Press.
- Brie, Michael (2015) Polanyi neu entdecken. VSA Verlag.
- Buğra, Ayşe & Ağartan, Kaan (2007) Reading Karl Polanyi for the twenty-first century: market economy as political project. Palgrave Macmillan.
- Dale, Gareth (2009) Karl Polanyi in Budapest: On his Political and Intellectual Formation. European Journal of Sociology 50: 97-130.
- Dale, Gareth (2010) Karl Polanyi: The Limits of the Market. Polity Press.
- Dale, Gareth (2016) Karl Polanyi. A Life on the Left. Novi Eboraci: Columbia University Press.
- Horváth, Zoltán (1966) Die Jahrhundertwende in Ungarn: Geschichte der zweiten Reformgeneration, 1896-1914. Corvina Verlag.
- Lewis, John; Polanyi, Karl; & Kitchin, Donald K. (1935) Christianity and the social revolution. V. Gollancz.
- Levitt, Kari Polanyi (1990) The Life and Work of Karl Polanyi. Black Rose Books.
- Maucourant, Jérôme; Servet, Jean-Michel; & Tiran, André (1998) La modernité de Karl Polanyi. L'Harmattan.
- McRobbie, Kenneth & Kari Polanyi Levitt (ed. 2005) Karl Polanyi in Vienna: The Contemporary Significance of the Great Transformation. Editio altera. Black Rose Books.
- Mendell, Marguerite & Daniel Sale (2014) The Legacy of Karl Polanyi: Market, State and Society at the End of the Twentieth Century. Palgrave Macmillan.
- Polanyi, Karl (1944) The Great Transformation. Farrar & Rinehart.
- Polanyi, Karl (1957a) Marketless Trading in Hammurabi's Time, apud Polanyi, Arensberg & Pearson (1957: 12-26).
- Polanyi, Karl (1957b) Aristotle Discovers The Economy, apud Polanyi, Arensberg & Pearson (1957: 64-96).
- Polanyi, Karl (1957c) The Economy a Instituted Process, apud Polanyi, Arensberg & Pearson (1957: 243-269).
- Polanyi, Karl; Arensberg, Condrad M. & Pearson, Harry W. (1957) Trade and Markets in the Early Empires. Free Press.
- Polanyi, Karl, & Rotstein, Abraham (1966) Dahomey and the Slave Trade. An Analysis of an Archaic Economy. University of Washington Press.
- Polanyi, Karl, & Dalton, George (1968) Primitive, archaic, and modern economies: essays of Karl Polanyi. Anchor Books.
- Polanyi, Karl (1977) The Livelihood of Man, edendum curavit Harry W.Pearson. Academic Press.
- Schrader, Heiko (1995) Zur Relevanz von Polanyis Konzept der Einbettung der Wirtschaft in die Gesellschaft. Universität Bielefeld, Forschungsschwerpunkt Entwicklungspolitik, Working Paper no. 219.
- Stanfield, J. Ron (1986) The Economic Thought of Karl Polanyi. Macmillan.