The Great Transformation (Latine fere 'transfiguratio magna') est liber a Carolo Polanyi exeuntibus annis 1940 compositus, qui anno 1944 e prelo prodiit. Quo opere magno Polanyi causas historicas primi belli mundani, magnae depressionis annis 1930 factae, consilii New Deal, ortus fascismi, secundi belli mundani intellegere vult, et quidem inter societatem et mercatum liberum intercedere temptat. Vidit enim mercatum, si liber et ab omnibus institutis absolutus est, civibus periculum afflare posse.

In opere suo Polanyi ortum et auctum civitatis modernae coniunctim cum oeconomia mercatus procedere dicit: opus esse civitate valida, ut tales configurationes provehi possint, quae competitivae oeconomiae capitalisticae prosint. Simul autem oeconomiae capitalisticae dicit civitate valida opus esse, ne duritia capitalismi nimium periculum afflet. Secundum Polanyi hae mutationes vel transfigurationes perniciem significabant eorum institutionum, quae ante aetatem modernam fuerunt. Qua de causa Polanyi magnitudinem transfigurationis profert.

Cognitio empirica a Polanyi facta magnam partem posita est in lege Speenhamland investiganda, cui systemati duas significationes inesse vidit: ex una parte de ultima conatu nobilitatis praediatae agebatur, ut translaticium systema productionis et ordinem socialem conservarent; ex altera parte de sui defensione agebatur, qua una pars societatis turbationes ex transfiguratione violenta conflatas mitigare temptabat.

Libro suo Polanyi suam de communitate mercatus opinionem profert: societatem solum in mercatu positam, quod moribus et naturae perniciem afferat, tolerari non posse. Contra eos, qui originem capitalismi liberalistici manu invisibili explanaverunt, Polanyi effrenatam mercaturam (laissez-faire) dicit praemeditatam esse. Protectionismum autem esse reactionem spontaneam contra perturbationem socialem ex mercatu effrenato effectam.

Bibliographia recensere

  • Block, Fred & Somers, Margaret R. (2014) The Power of Market Fundamentalism. Karl Polanyi's Critique. Harvard University Press.
  • Brie, Michael (2015) Polanyi neu entdecken. VSA Verlag.
  • Buğra, Ayşe & Ağartan, Kaan (2007) Reading Karl Polanyi for the twenty-first century: market economy as political project. Palgrave Macmillan.
  • Dale, Gareth (2010) Karl Polanyi: The Limits of the Market. Polity Press.
  • Polanyi, Karl (1944) The Great Transformation. Farrar & Rinehart.
  • Stanfield, J. Ron (1986) The Economic Thought of Karl Polanyi. Macmillan.

Nexus interni