Maria Aegyptiaca (Sancta)
Maria Aegyptiaca (nata circa 344 Alexandriae in Aegypto, mortua prope Hiericum inter 420 et 430) fuit monacha eremitis, dicta Paenitens, quae in ecclesiis et Catholica et Orthodoxa sancta habetur.
Obitus: 421; Palaestina
Patria: Roma antiqua
Memoria
Vita eius legendaria latissime pervulgata est narratione Iacobi a Voragine in Legenda aurea, quae hausta est e vita eiusdem Mariae a Sophronio Hierosolymitano lingua Graeca scripta et a Paulo Diacono Latine versa. Iacobus, ut fabulator fuit sollers, historiam sanctae in formam infixit eo modo, ut Zosimas, monachus quidam asceticus, ultra flumen Iordanem in deserto die sollemnitatis paschalis Mariae nudae solisque crinibus opertae occurreret, quae ei de sua conversione haec fere tradidit:
Priore vitae suae parte Alexandriae se vitam meretriciam vixisse, quoad ante quadraginta sex annos peregrinationem Hierosolyma ad sanctam crucem faceret. At ibi bracchio vi inexpugnabili ter ab ostio ecclesiae se prohibitam esse. Postquam precibus ante imaginem Genetricis dictis tandem intrare sibi licuerit, a vita turpi se ad vitam honestam ex intimo animo convertisse et paenitentiae agendae causa in desertum trans Iordanem recepisse.
His narratis Maria Zosimam oravit, ut proximo anno festo paschali illuc reveniret sibique panem eucharisticum impertiret. Constituto autem die Zosimas reversus ripam Iordanis inundatione obductam intrare non potuit. Sed Maria signum crucis super se faciens ab ulteriore ripa in superficie aquarum gradiens flumen transiit, promissum accepit, rediens evanuit. Anno iterum exacto Zosimas cum redisset, Mariam exanimem repperit et scriptam in arena precem, ut corpus eius sepeliret. Dum paululum deliberat, leo apparuit et unguibus fecit foveam, quo sepulcreto Zosimas corpus eius incolume condidit.
Saeculis posteris peregrinatores pii hunc locum venerabantur. Cultus Mariae Aegyptiacae totam christianitatem permanavit. Romae ecclesia Mariae Genetricis, a papa Ioanne VIII in antiquo templo Portuni anno 872 condita, anno 1492 primum titulo sanctae Mariae Aegyptiacae tradita est.
Ab artificibus Maria Aegyptiaca nuda fingitur operta crinibus suis. Imago eius cum Mariae Magdalenae paenitentis saepe coniuncta est. Patrona peccatricium est et paenitentium. Dies festus est 1 Aprilis. Apud Christianos ritus Byzantini quinta dies dominica quadragesimae dedicata est huic sanctae, quam venerantur ut lumen et exemplar, quia, quamvis peccatrix, Christum secuta per conversionem et paenitentiam docuit, ut in divina liturgia cantant, "carnem mortalem superare, animae autem consulere immortali."
In ultima parte dramatis Faust a Goethio scripti, tres peccatrices, Maria Egyptiaca et Magna Peccatrix[1] et Mulier Samaritana[2], in scaenam prodeunt ac Maria, suam ipsius memorans vitam terrestrem, pro una poenitentium, alias "Gretchen" nominatà, hisce verbis precatur:
- Per locum sacrosanctum
- Ubi dominum deposuere,
- Per bracchium, quod a porta
- Monens me reppulit,
- Per quadragenariam paenitentiam
- Cui fida in desertis permansi,
- Per beatum illud Vale
- In arena a me scriptum -
- Dignare hanc quoque animam bonam [...]
- Tua ea digna indulgentia.[3]
Notae
recensere- ↑ Evangelium secundum Lucam 7.37.
- ↑ Evangelium secundum Ioannem 4.
- ↑
- Bei dem hochgeweihten Orte
- Wo den Herrn man niederließ,
- Bei dem Arm der von der Pforte
- Warnend mich zurücke stieß;
- Bei der vierzigjährigen Buße
- Der ich treu in Wüsten blieb,
- Bei dem seligen Scheidegruße
- Den im Sand ich niederschrieb -
- Gönn' auch dieser guten Seele [...]
- Dein Verzeihen angemessen.
- (Goethe, Faust II.5.12053-12068).