Aperire sectionem principem
Aspectus Hiericuntis

Hiericus (-untis)[1] vel sere Iericho[2] vel Hiericho[3] (Hebraice יְרִיחוֹ; Arabice أريحا ʿArīḥā) est urbs in Territoriis Palaestinensibus in ripa Iordanis dextra sita. 250 m sub maris aequore posita est urbs in orbe terrarum maxime depressa. Ab oriente fere quattuor chiliometris a limite Iordanico distat et fere octo chiliometris a Mari Mortuo a meridie sito.

Urbs, cuius nomen a deo lunae nomine Iarich deductum est, ad antiquissimam viam mercatoriam adiacet. Numerus incolarum hodie est circiter 25 000. Hiericus se "urbem mundi antiquissam" nominat; investigationes archaeologicae demonstrant urbem pluries deletam et post longum intervallum iterum aedificatam esse. Hiericus etiam cognomine urbs palmarum ornatur.

NotaeRecensere

  1. Gaius Plinius, Naturalis Historia 5.70.6
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Ierichō, fem. indecl. (Ἱεριχώ), Vulgata, Num. 22,1 et al. – Adi. Ierichontīnus vel Ierichuntīnus 3.

FontesRecensere

Strabo, Geographica XVI.2.34 et 41

BibliographiaRecensere

  • Israel Finkelstein, Neil Asher Silberman: Keine Posaunen vor Jericho. Die archäologische Wahrheit über die Bibel. Beck, Monaci 2002, ISBN 3-423-34151-3
  • Kathleen M. Kenyon: Digging up Jericho. Benn, Londinii 1957.
  • Kathleen M. Kenyon, Thomas A. Holland: Excavations at Jericho. Vol. 5. The pottery phases of the tell and other finds. British School of Archaeology in Jerusalem, Londinii 1983. ISBN 0-9500542-5-9
  • Kathleen M. Kenyon: Excavations at Jericho. Vol. 3. The architecture and stratigraphy of the Tell. British School of Archaeology in Jerusalem, Londinii 1981. ISBN 0-9500542-3-2
  • Hamdan Taha, Ali Qleibo: Jericho, a Living History: Ten Thousand Years of Civilization. Hierosolymis 2010, ISBN 978-9950-351-02-8, in interrete (PDF, 8,1 MB)
  • Katherine I. Wright, "The Social Origins of Cooking and Dining in Early Villages of Western Asia" in Proceedings of the Prehistoric Society vol. 66 (2000) pp. 89–121

Nexus externiRecensere