Lucius Tillius Cimber

senator Romanus

Lucius Tillius Cimber fuit senator Romanus primi saeculi a.C.n. (anno 42 a.C.n. obisse videtur) qui, quamquam a Caesare promotus et acerrimus paulo ante partium defensor[1], coniurationi et neci dictatoris Idibus Martiis 44 a.C.n. interfuit. Postea proconsul Bithyniae milites suos Gaio Cassio tradidit quo duce bellum cum triumviris gessit.

In hac tabula picta Tillius Cimber (barbatus) volumen petitionis Caesari porrigit atque simul togam demittit.

De gente

recensere

Lucio fratrem fuisse qui ineunte anno 44 a.C.n. exsulabat scimus quia velut veniam pro eo rogaturus Caesarem Idibus martiis cum comitibus adisse dicitur. Alioqui gens paene ignota est[2] ; quocirca multi eruditi sexti et septimi decimi saeculi hoc nomen "emendare" voluerunt sive in Tullium, sive in Atilium, sive etiam in Metellum ut Gulielmus Shakesperius in fabula scaenica Iulius Caesar. Ratio cognominis quoque est obscura : nam origo Cimbrica senatoris Romani primi saeculi a.C.n. parum verisimilis etiamsi Caesar multos homines novos ad honores perduxit.

Cursus honorum

recensere
 
Iter utriusque exercitus ad Philippos pervenientium et classis cui Cimber praefuisse putatur.
  • An idem sit atque ille Lucius Tillius qui 62 a.C.n. inscriptione Delphica honorabatur, difficile dictu est[3].
  • Anno 46 a.C.n. a Caesare veniam necessarii sui Titi Ampii Balbi rogavit atque, ut videtur, impetravit[4]
  • Anno 45 a.C.n. praetor fuisse videtur quoniam ad proximum annum proconsul Bithyniae et Ponti a Caesare factus est.
  • 44 a.C.n. Idibus Martiis nondum in provinciam abierat. Tum in Curia Pompei specie aliquid rogandi pro fratre exsule Caesari propius venit et utraque manu togam de cervicibus eius detraxit, id quod signum caedis inter coniuratos convenerat. Necato dictatore atque confirmata divisione provinciarum ab eo decreta, Tillius Cimber statim in Bithyniam profectus est ubi copias classemque[5] collegit quas 43 a.C.n. in Syriam contra Dolabellam duxit.
  • 43 a.C.n. in itinere Tarsenses obsedit qui portas sibi clauserant. Mox tamen, urbe nondum capta, ad Cassium in Syriam properare maluit quocum copias coniunxit.
  • 42 a.C.n. pugnae ad Philippos commissae interfuit in qua, vel paulo post quam, obisse creditur quia nihil amplius de eo traditum. Praeterea a pluribus auctoribus antiquis comperimus omnes Caesaris interfectores paucis post caedem annis per vim obisse (nec ulli eorum Octavius ignovit).

Si vis plura legere

recensere
  • François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 531-532 Hic legere potes.
  1. Seneca, de Ira III.30.
  2. In Sermonibus Horatii (I.6.24) tribunus quidam Tillius nomine memoratur.
  3. Sammlung der griechischen Dialekt-Inschriften 2, 2688.
  4. Ad fam. VI.12
  5. Cic., Fam. XII.13.