Receptaculum aquae
(Redirectum de Lacus artificiosus)
Receptaculum aquae[1] est constructio hydrotechnica vel lacus structilis artificialis vel piscina maxima, quae flumine mole praecluso vel lacu naturali eodem modo aucto creatur. Duae sunt causae receptaculorum construendorum, electricitas acquirenda (nam hydroelectrificina in molem saepe instruitur) et aquae ad res oeconomicas usus.
Cum aqua per molem emitti vel in receptaculo includi possit, aequor receptaculi mutatur. Area ergo receptaculorum multorum, praecipue in planitiebus sitorum, minime constans est. Magnitudo receptaculi non solum secundum aream, sed saepius secundum volumen aestimatur.
Index receptaculorum maximorum secundum aream
recensereNomen | Natio | Flumen | Area (chm2) |
---|---|---|---|
Lacus Volta | Ghana | Volta | 8500 |
Smallwood | Canada | Churchill | 6527 |
Kuibyshevskoë[3] | Russia | Volga | 6450 |
Kariba | Zambia, Zimbabwe | Zambezi | 5580 |
Buchtarmense | Kazakhstania | Irtis | 5490 |
Bratticum | Russia | Angara | 5470 |
Nasser | Aegyptus, Sudania | Nilus | 5200 |
Piscarianum | Russia | Volga | 4550 |
Index receptaculorum maximorum secundum volumen
recensereNomen | Natio | Flumen | Area (chm3) |
---|---|---|---|
Kariba | Zambia, Zimbabwe | Zambezi | 180 |
Bratticum | Russia | Angara | 169,3 |
Nasser | Aegyptus, Sudania | Nilus | 157 |
Lacus Volta | Ghana | Volta | 148 |
Manicouagan | Canada | Manicouagan | 141,6 |
Guri | Venetiola | Caroni | 138 |
Tharthar | Iraca | Tigris | 85 |
Crasnoiarense | Russia | Ienisea | 73,3 |
Zeiense | Russia | Zeia | 68,4 |
Notae
recensere- ↑ Vel aquarum. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici embalse apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 362. ISBN 9789509771345 [PDF] Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. водохранилище.
- ↑ Anglice Canyon Ferry.
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Куйбышевское вдхр.
Bibliographia
recensere- Index lacuum et receptaculorum orbis terrarum (Anglice)
- Авакян А. Б. и др. Водохранилища. Moscuae 1987. (Russice)