Batman (scilicet Vir Vespertilianus) in serie librorum nubeculatorum a Roberto Kane (Bob Kane) et Gulielmus Finger (Bill Finger)[1] anno 1939 creata est persona chlamydata et superheros. Eius identitas vera est Bruce Wayne, vir dives summa urbanitate, qui civis communis diu degit, sed bellum contra fures gerens pernoctat. In pelliculis in praeterito, partes Batman ab multis actoribus actum est. Hoc includit actors Michael Keaton, Christianus Bale et Robertus Pattinius.

Pagina semiprotecta

Ustricibus usoribusque ignotis hoc tempore non licet hanc paginam recensere. Quaesumus ut emendationes in pagina disputationis proponas vel nomen Vicipaedianum crees.

Simulacrum Vespertiliani.

Persona Batman

 
Insignia Justice League cuius membrum Batman esse dicitur
 
Simulati manu Justice League

Batman est heros qui Gothamopolim privatim custodit. Cum Bruce Wayne esset puer, eius parentes a raptore caesi sunt. Hoc scelere viso, Bruce vovit se ulturum esse mortem parentum sceleribus oppugnandis iustitiaque Gothamopoli constituenda. Artibus martialibus studet, quo melius inimicos superare possit. Ut identitas sua vera celetur, personam Batman fingit, qui chlamydatus noctu vestimentum vespertilionis simile induit. Elegit signum vespertilionis ut terreret sontes sicut ei usi essent timore contra insontem populum. Batman a cellario iuvatur, Alfred Pennysworth, et a praefecto Gordon, qui vigiles Gothamopolitanos ducit. Non utitur extraordinariis viribus; immo confidit opibus, viribus, imprimisque ingeniis in inquisitione. Saepe vocatur "optimus inquisitor orbis" et "tenebrosus eques."

Inimici Batman herois

The Joker

Batman oppugnat aliquot infames scelestos. Eius periculosissimus adversarius est The Joker[2] (scilicet Iocosus), scurra cruentus et insanus, qui scelera terribilia sine ratione admittit. Batman quidem est propugnator stabilitatis et iustitiae; The Joker autem est propugnator perturbationis et relativismi moralis.

Two-Face

Two-Face[3] (scilicet Anceps) est alius praeclarus scelestus. Harvey Dent olim publicus accusator Gothamopolitanus fuit. Cum scelestus aliquis acidum in eius faciem sparsisset, Dent horribilibus cicatricibus foedatus est. Acidum deformavit dimidiatam faciem. Dent insanivit et desperavit de iustitia. Nunc utitur nummo ut statuat quid acturus sit: utrum hominem interficiat necne.

The Riddler

Eduardus Nigma est The Riddler[4] (scilicet Aenigma), homo ingeniosus sicut The Joker, sed non tam insanus quam ille. Ludis dialecticis? utitur, et aenigmatibus priusquam admittit scelus ut discat si quis possit eum comprehendere. Batman saepe recte provocat ut magnum inquisitorem fallere conetur.

Nexus interni

Notae