The Dark Knight
The Dark Knight est pellicula a Christophoro Nolan ducta, anno 2008 edita, quae posita est in Batman heroe DC Comics societatis librorum nubeculatorum. Est secunda e tribus Batman pelliculis a Nolan ductis — prima fuit Batman Begins anno 2005 edita, tertia autem The Dark Knight Rises anno 2012 edita. The Dark Knight fuit prima Batman pellicula, cuius in titulo nomen Batman non videtur.
Heathcliff Ledger, partium The Joker, sceleris insani actor — quibus partibus multum laudatus est — Ianuario 2008 annorum 27 aetate mortuus est septem menses ante pelliculam editam. Et Golden Globe praemium et Academiae praemium postuma ob opus histrionale ei data sunt. Nolan, moderator cinematographicus, pelliculam memoriae eius dedicavit.
Musicen pelliculae composuit Hans Zimmer.
Partes primae
recensere- Christianus Bale: Bruce Wayne/Batman
- Michael Caine: Alfred Pennyworth
- Heatcliff Ledger: The Joker
- Gary Oldman: James Gordon
- Aaron Eckhart: Harvey Dent/Two-Face
- Margarita Gyllenhaal: Rachel Dawes
- Morgan Freeman: Lucius Fox
Nexus externi
recensere- De The Dark Knight in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)