Aperire sectionem principem
Simulacrum Batman

Batman (scilicet Vir Vespertilianus) est persona chlamydata et superheros in serie librorum nubeculatorum a Roberto Kane (Bob Kane) anno 1939 creata. In serie, identitas eius vera est Bruce Wayne, vir dives summa urbanitate. Per diem Bruce vivit sicut dives urbanus, per noctem Batman bellum contra fures gerit.

Index

Persona BatmanRecensere

Batman[1] est heros qui custodit Gothamopolim. Cum Bruce Wayne erat puer, eius parentes caesi sunt ab raptore. Hoc scelere viso, Bruce vovit se ulturum esse mortem parentum oppugnando scelus et constituendo iustitiam in Gotham urbe. Artibus martialibus studet, ut melius possit inimicos superare. Ut identitas sua vera celetur, Bruce creat personam Batman, qui chlamydata nocte vestimentum vespertilionis similem aspectu sumit. Elegit signum vespertilionis ut terreret sontes sicut ei usi essent timore contra insontem populum. Batman iuvatur ab cellario, Alfred Pennysworth, et a praefecto Gordon, qui ducit vigiles Gotham urbis. Non utitur extraordinariis viribus. Immo confidit opibus, viribus, et imprimis ingeniis in inquisitione. Vocatur saepe “optimus inquisitor orbis” et “tenebrosus eques.”

Inimici Batman heroisRecensere

The JokerRecensere

Batman oppugnat aliquot infames scelestos. Eius periculosissimus adversarius est The Joker[2], qui est cruentus et insanus scurra. The Joker admittit terribilia scelera sine ratione. Batman quidem est propugnator stabilitatis et iustitiae Gothamopoli, The Joker autem est propugnator perturbationis et relativismi moralis.

Two-FaceRecensere

Two-Face[3] est alius praeclarus scelestus. Harvey Dent olim publicus accusator Gotham urbis fuit. Cum scelestus aliquis acidum in eius faciem sparsisset, Dent horribilibus cicatricibus foedatus est. Acidum defomavit dimidiatam faciem. Dent insanivit et desperavit de iustitia. Nunc utitur nummo ut consilium capiat quid acturum sit: utrum hominem interficiat an non.

The RiddlerRecensere

Edward Nashton est The Riddler[4]. Est ingeniosus sicut The Joker, sed non est tam insanus quam ille. Utitur ludis dialecticis et aenigmatibus priusquam admittit scelus ut discat si quis possit capere se. Saepe provocat directe Batman ut conetur fallere magnum inquisitorem.

Nexus interni

Fontes (e Vicipaedia Anglica)Recensere

NotaeRecensere

  Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!