Idmon
In mythologia Graeca Idmon, filius Apollinis[1] et sive Asteriae sive Cyrenae, futura noscendi ex avibus vel flammis et fata canendi facultatem a patre acceperat. Cum Argonautis ad Colchos profectus est, quamvis sciret se numquam in patriam Argolicam rediturum, ne homo ignavus videretur.
Unus e duobus vatibus fuit qui favorem deum Iasoni ante profectionem confirmaverunt. Nec tamen usque ad Colchos pervenit, sed in finibus Mariandynorum apud regem Lycum mortuus est, sive apro ictus[2], sive ex morbo[3] vel etiam serpente necatus[4]. Funera magnifica comites in eius honorem celebrarunt et in eodem tumulo sepultus est ac Tiphys, qui tunc temporis quoque mortuus est.
Sexto saeculo a.C.n. coloni ex Megara novam urbem Heracleam prope tumulum condiderunt, a quibus velut tutela civitatis Idmon cultus est.
De alio Idmone.
recensereAlius Idmon erat textor in urbe Colophone (Lydia) et pater Arachnes.
Fontes
recensere- Ammianus Marcellinus XXII.8.22
- Argonautica (Apollonius Rhodius)
- Argonautica (Valerius Flaccus)
- Hyginus, Fabulae 14 (11 et 26), 18.
- Hederich, Benjamin: "Idmon" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 1337-1338