In mythologia Graeca Tiphys erat gubernator navis Argus, quae prima omnium navium fuisse narratur. Ab ipsa Athena artem gubernandi accepisse dicitur ac in primis scientia siderum praeclarus fuit. Filius erat Phorbantis[1] et Hyrminae. Sic Seneca :

Tiphys medius inter Athenam et Argum, dum navem Argo fabricantur. Fictile ornamentum Romanum.
Ausus Tiphys pandere uasto
carbasa ponto
legesque nouas scribere uentis: [2]

Nec tamen cum ceteris Argonautis usque in Colchidem pervenit, sed in finibus Mariandynorum apud regem Lycum morbo periit. Desiderio eius multum fleverunt comites et in eodem tumulo eum sepeliverunt atque Idmon, qui tunc temporis quoque mortuus est, ad quem tumulum postea urbs Heraclea condita est. In eius locum Ancaeus, filius Neptuni, gubernaculum rexit ac magister navis Argo factus est.

Fontes recensere

Notae recensere

  1. Vel secundum alios auctores Hagniatis : Apollodori bibliotheca I,9,16.
  2. Medea 318-320.