Deversorium
Deversorium,[1] hospitium, vel xenodochium,[1] est aedificium ubi viatores noctu commorantur. Cubiculum deversorii moderni televisionem, telephonum, accessum interretis, mensam scriptoriam, balneum habet. Deversorium sumptuosum habeat piscinam natatoriam, thermas, tabernas, aulas congregandi.
Historia
recensereNumerus diribitoriorum in vico sive circulo restrictus erat, ut sine nutu convivatorum pristinorum augeri nequiret. Tamen licuit privilegium excipiendi a domo quadam ad novam transferri. Concessiones tales temporibus recentioribus a magistratu dantur. In antiquitate autem ordo ita clarus afuisse videtur, cuius remedium solita hospitalitas fuit. Tabernae nostris iam similes autem Athenis et in Sparta leschae appellabantur. Ibi animi refocillandi, colloquiorum habendorum, refrigerii inveniendi caussa homines convenerunt: nonnumquam in aedibus his etiam pernoctare iuvabat. Postea in urbibus pandochia instituta sunt pro peregrinis amicitiarum hospitalium in situ egentibus. De amoenitate talium locorum tacetur. Peregrinationes autem ad loca sancta necnon continuatum periegeseos emolumentum provocabant catagogiarum institutionem, in forma papilionum sat simplicium.
In Imperio Romano apud vias maiores habemus mansiones, ubi equorum mutationes quoque fiebant. Interdum nomina propria mansionibus data sunt, ut usus hodiernus quoque, e.g. Ad gallum gallinaceum. In urbibus stabula et xenodochia publica advenerunt, quibus luxuries (convivii, balnei etc.) haud defuerunt, cum ad classem inferiorem cauponae, tabernae, popinae essent.
Medio sic dicto Aevo saepe burgi et monasteria anteponebantur deversoriis spurcis atque squalidis. Ne mirum quod Desiderius Erasmus Roterodamus saeculo XVI xenodochiorum Germanicorum miseriam deplanxit. Constat centra commercialia atque urbes regias iam tempore Erasmi infrastructura meliore gavisa esse. Haud raro municipii officilales domum specialem reservaverunt, cui saepe nomen Cellae magistratus (Ratskeller) datum est.
Deversoria moderna autem ex anno 1650 Lutetiae nata sunt, quam traditionem aliis in terris homines libenter sequebantur. Isti generi lingua Theodisca nonnumquam titulus Hof additus est (e.g. Nürnberger Hof, Fürstenhof). Ferriviarius commeatus videlicet bonitatem novam attulit; modus xenodochiorum maximorum Americanorum mox Londinium, Lutetiam et Berolinum quoque irrepsit. Ceterum aberrationes ad libitum ortae sunt epulis in loco non datis (e.g. hotel garni, maison garnie, maison meublée): aliter in regionibus montanis (e.g. in Helvetia) hospitia instituta sunt omnibus suppeditantibus (cum escis, table d'hôte). In oppidis talia servitia cunctis rebus communiter servandis evanescebant. Quoad finem deversoriorum species multae sunt (e.g. annualia temporaliave, pro intinerantibus familiisve). Nunc societates actionariae multitudinem xenodochiorum obtinent. Praesertim in Anglia unio inter stationem ferriviariae lineae ultimam (terminus) et deversorium contiguum observabatur.
Situs, ornatus, instructus
recensereXenodochiorum ornatus dependet et de advenarum crumina et de visitationis fine. Instructus insuper mutatur secundum morae spatium genusve: oblectatoria itinera distinguantur a viis necessariis, ut patet. Res mutantur secundum hospites (num sint familiae, num institores ambulantes), ut praeter pernoctationem puram multa alia in casu necessitatis offerri possent. Quod ad deversoria classis primae pertineat, traditiones nationales magis magisque dissolvuntur, cum varietates in classium inferiorum xenodochiis potius salvatae sint.
In initio saepe negotia sive nundinae traditionem tabernarum minorum iniecerunt. In pedeplanis haud raro administratio deversorii, tabernae variae, refectoria, oecus communes iacent, cum tabulatis superioribus conclavia hospitum sint. Cum morae longae desiderantur, camerae uniri possunt (corps de logis). Amplificatio medianorum synoeciorumque ne dormitoriis noceant optandum est. Ventilationi, calefactioni, hygienae et accessui interretiali nostris diebus in multitudine cubiculorum satisfit.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Hilmar F. Henselek: Hotelmanagement: Planung und Kontrolle, Oldenbourg, Monaci 1999, ISBN 978-3-486-79732-9.
- Ralf Nestmeyer: Hotelwelten – Luxus, Liftboys, Literaten. Reclam, Stuttgardiae 2015, ISBN 978-3-15-011023-2 (de hospitalitatis historia)
- Nikola Langreiter, Klara Löffler, Hasso Spode (edd.): Das Hotel. Metropol, Berolini 2011 (= Voyage. Jahrbuch für Reise- & Tourismusforschung, Bd. 9), ISBN 978-3-86331-064-6.
- Alain Montandon: Lieux d'hospitalité: hospices, hôpital, hostellerie, Presses universitaires Blaise Pascal, collectionis « Littératures », 2000, ISBN 978-2-84516-171-9
- Jean-Christophe Lefevre: Histoire de l'hôtellerie. Une approche économique, Editions Publibook, collectionis « Histoire / Politique », 2011, ISBN 978-2-7483-7015-7
- Stefan Fraenkel et Ray F. Iunius: Industrie de l'accueil: Environnement et management, Bruxellis, De Boeck Supérieur, collectionis « Les Métiers du Tourisme », 2007, ISBN 978-2-8041-5192-8
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad deversoria spectant. |
- Deversoria Americana saeculi XIX
- De relatione inter famulos et curandos quoad artem hospitalem
- Matthew Alexander; Chien Chuan Chen; Andrew MacLaren; Kevin D. O'Gorman (9.3.2010). "Love motels: oriental phenomenon or emergent sector?" (PDF). International Journal of Contemporary Hospitality Management. 22 (2): 194–208.
- De moris longissimis in deversorio mos
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.