Horatius Antonius Bologna

philologus et poeta
Horatius Antonius Bologna

Horatius Antonius Bologna (Pagi Veiani natus anno 1945) est philologus classicus et poeta linguae Latinae, Italianus.

Horatius Antonius Bologna

BiographiaRecensere

Neapolitanam apud Studiorum Universitatem, Friderico II dicatam, anno 1975 est doctoris gradum adeptus; apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis in urbe Roma est Litterarum Christianarum et Classicarum licentia ornatus.

Ab anno 1975 ad annum 2010 apud lycea Romana et postremis temporibus apud illud Iulio Caesari dicatum[it] Litteras vel Latinas vel Graecas docuit.[1] Apud Universitatem Pontificiam Salesianam praeter Litteras Latinas et Compositionem Latinam rem quoque metricam cum Latinam tum Graecam docuit.[2] Quamvis emeritus, cum poesi, tum orationi prosae Latinae nec non acroasi vel Italice vel Latine operam dat.

Bologna insuper est vel Pontificiae Academiae Latinae vel Academiae Latinitati Fovendae sodalis. Commentariorum, qui apud Universitatem Lodzensem eduntur et Collectanea Philologica[pl] inscribuntur, quod ad doctrinam et scientiam pertinet, praesidis vicarii munere fungitur.[2] Illi Instituto, quod Laurea Apollinaris Poetica nuncupatur, praeest. Quo praemio optimus quisque poeta Italianus apud Pontificiam Universitatem Salesianam ornatur; apud eandem universitatem iis tribuitur praemium qui in Certamine Apollinare Poeticum petitores descenderint. Illi praeterea poeseos vel Italianae vel Latinae adstricta oratione servata, certamini praeest. Tantum certamen, cui modernità in metrica index, quotannis illo indicitur doctrinae et theatro provehendis instituto, quod Mimesis nuncupatur.

De eius scriptisRecensere

  • Anno 1975 edidit Archiloco, Poggibonsi EAN: 2560731267632
  • Anno 2010 edidit Manfredi tra scomunica e redenzione, Sentieri Meridiani, Foggia ISBN-10; 8895210492, ISBN-13: 978-8895210490
  • Anno 2013 edidit Manfredi di Svevia. Impero e Papato nella concezione di Dante, LAS, Roma EAN: 9788821309922
  • Anno 2014 edidit Pontifici sit Musa dicata Pio, Roma
  • Anno 2017 edidit Gonzagide. Poema epicum in IV libros divisum (saec. XV), Viella, Roma – id volumen ab Instituto Studiis Romanis provehendis est anno 2019 publica laude ornatum ISBN-13: 978-8867880287, ISBN-10: 8867880284
  • Anno 2018 edidit Alle falde d'Elicona. Influssi mesopotamici sui miti greci, IF Press, Roma EAN: 9788867881536
  • Anno 2019 edidit Dizionario pajàno-italiano, Roma ISBN: 9788867881741

Eius opera lingua Latina atque Italiana edita sunt:

  • Archivum Anatolicum, Universitatis Ancyranae commentarios
  • Salesianum, Universitatis Pontificiae Salesianae commentarios
  • Collectanea Philologica, Universitatis Lodzensis commentarios
  • Latinitas, series vetus et nova
  • Vox Latina
  • Supplementa Humanistica Lovaniensia
  • Nonnulla cuius carmina sunt collecta in Poematia Moderna – Modern Latin Poetry

NotaeRecensere