Pontificium Institutum Altioris Latinitatis

Pontificium Institutum Altioris Latinitatis conditum est per Litteras Apostolicas a papa Paulo VI motu proprio die 22 mensis Februarii, anno 1964, datas, quibus Studia Latinitatis index est, ut praescripta Constitutionis Apostolicae Veterum Sapientia Ioannis XXIII ad effectum ducerentur. Institutum, quod Romae, apud Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam, sedem habet, sibi proponit linguae Latinae magistros Latinitatisque peritos, qui in seminariis, curiis aliisque institutis ecclesiasticis operam praestent, necnon homines litteris classicis atque Christianis antiquis doctos formare.

Pontificii Instituti Altioris Latinitatis discipuli sex semestribus post exordium Baccalaureatum assequi possunt et si deinceps alia per quattuor semestria in studia laudabiliter incubuerint Licentiam postremoque Lauream quattuor saltem studiorum semestribus postea completis.

Nexus externi

recensere