Gulielmus van de Velde iunior
Gulielmus van de Velde iunior (baptizatus 18 Decembris 1633; mortuus 6 Aprilis 1707) fuit Nederlandicus pictor maritimus.
Vita
recensereBaptizatus est Gulielmus van de Velde Lugduni in Hollandia Rei Publicae Coniunctarum Provinciarum die 18 Decembris 1633, filius Gulielmi van de Velde maioris, etiam pictor maritimus. Puer a patre educatus et deinde a Simone de Vlieger, pictore maritimo eodem tempore notissimo, clarissimus factus erat antequam Londinium venit. Ante 1673 ad Angliam immigraverat, ubi a Carolo II salario £100 per annum conductus est, ut patrem "adumbrationibus pugnarum maritimarum captis et factis"[1] adiuvaret, sua parte operis reproductione coloribus facta adumbrationum patris. Patronizatus est a Duce Eboraci variisque nobiles Anglicis. Mortuus est Londinii die 6 Aprilis 1707, et in Templo Sancti Iacobi sepultus est.
Opera
recenserePlurima Gulielmi van de Velde opera clara prospectus ante litus Hollandicum repraesentant, plerumque navibus Nederlandicis monstrantia. Suae optimae productiones sunt elegantes, animosae, modo subtiles, et navibus eorumque rudentibus adumbratis honestae. Homines picti, quae multi sunt, sollerter monstrantur, artifexque mare, sive tranquillum sive turbulentum, prospere gerit. Naves accuratione paene photographica depinguntur, et sunt subtilissimi duces noti ad aspectum navium saeculi septimi decimi monstratum.
Curantur in Congerie Wallace Londinii multae tabulae maritimae van de Veldeanae, inter quas The Embarkation of King Charles II at Scheveningen, 1660.
Pinacotheca
recensere-
Proelium Texelense, 1687
-
Conflagratio Iacobi Regii per Proelium Solebayense
-
HMS St Andrew mare ingressa in aura mediocri, circa 1673 picta
-
Naves tranquille in ancoris consistentes, decennio 168 pictae
-
Malacia: Naves Piscatoriae Vela Dantes, circa 1655-1660
-
Cannones Tela Emittunt, circa 1680; stalagmium in congerie Musei Regni Amstelodami
-
Flabra, circa 1680; stalagmium in congerie Musei Regni Amstelodami
Nota
recensereBibliographia
recensere- Encyclopaedia Britannica. 1911.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum van de Velde spectant. |
- Tabulae Nederlandicae et Flamicae ex Eremitagio, libmma.contentdm.oclc.org (Catalogus exhibitionis Metropolitani Artis Musei)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |