Aperire sectionem principem


Vexillum Tabula geographica
Vexillum Situs
Nomen Latinum: Graecia Media
Nomen Graecum: Περιφέρεια Στερεάς Ελλάδας
Indicia fundamentalia
Civitas: Graecia
Sedes administrativa: Lamia
Gubernator regionalis: Constantinus Mpacogiannes (Nova Democratia)
Area: 15549 km²
Numerus incolarum: 614614 (tempus 2001)
Spissitudo incolarum: 40 incolae per km²
Unitates regionales: Boeotia, Euboea, Eurytania, Phocis, Phthiotis
Pagina interretialis: [1]
Res politicae

Graecia Media (Graece: Στερεά Ελλάδα‚ "Graecia firma" sive "Graecia continens") est una ex tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae, cuius caput est Lamia. Partes Graeciae continentis et insulas Euboeam Scyrumque continet.

Unitates regionales et demiRecensere

Regio Graecia Media in quinque "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae - quamvis vi politica carentes - territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:

Unitas regionalis Incolae (status 2001)[1] Incolae (status 2010)[2] Sedes in consilio regionali Demi
Boeotia 131 085 123 913 11 Haliartus, Distomum-Arachoba-Anticyra, Lebadia, Orchomenus, Tanagra, Thebae
Euboea 215 136 207 305 18 Chalcis, Dirphys-Messapia, Eretria, Histiaea-Aedepsus, Carystus, Cyme-Aliberium, Mantudium-Limne-Hagia Anna, Scyros
Eurytania 32 053 19 518 3 Agrapha, Carpenesium
Phocis 48 284 37 866 4 Delphi, Doris
Phthiotis 178 771 169 542 15 Amphiclea-Elatea, Domocus, Lamia, Locri, Macracoma, Molus-Sanctus Constantinus, Stylis

Res oeconomicaeRecensere

Graecia Media est regio Graeciae locupletissima. Comparata ad Productum domesticum grossum Unionis Europaeae secundum facultatem emendi normatam Graecia Media anno 2003 indicem 115.7 (EU-25:100) nancta est.[3] Inopia operarum anno 2005 10.9 % effecit.[4]

NotaeRecensere

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
  2. Numerus incolarum, qui in libello a ministerio rerum domesticarum mense Maio anni 2010 edito invenitur: Libellus Callicratis (Neograece).
  3. Eurostat Nuntius diurnariis edocendis 63/2006 – Productus domesticus regionali singuli incolae in EU25 (PDF; 580 kB)
  4. Statistics in focus 1/2006

Nexus externusRecensere