Phocis (regionalis unitas)
Phocis fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis sive nomis regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, cuius caput erat urbs Amphissa. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad duos demos Dorida et Delphos, qui coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Phocidis Unitate" permanet, quae 4 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.
Civitas: Graecia
Locus: 38°30′0″N 22°15′0″E
Situs interretialis
Fines
Forma
Sigla
Tabula aut despectus
Geographia
recenserePhocis hodierna a monte Parnasso in oriente ad montes Bardusia in occidente patet. Nomen trahit a regione antiqua Phocide, unitas regionalis autem etiam partes antiquae Locridis ac Doridis includit.
Phocidi est area 2120 km², quorum 560 km² sunt silvis tecta, 36 km² plana et reliqua montuosa. Mons Parnassus (2 459 m) terram in duas partes dividit. Unitates regionales finitimae sunt ab occidente Aetoloacarnania, a septentrionalibus Phthiotis et ab oriente Boeotia. Fines meridiani ac orientales magna ex parte silvis privati, saxosi et montuosi sunt; vallis ab Itea ad Amphissam currit. Silvae ac loca viridia finibus occidentalibus, mediis ac septentrionalibus sunt.
Mornus fluvius, ut regioni satis aquae praebeatur, mole ac aggere praeclusus lacum artificialem format.
Administratio
recensereRegionalis Phocidis unitas divisa est in duos demos, qui sunt (vide et tabulam):
Pristinus nomus Phocidis
recenserePhocis creata est nomus Graeciae anno 1947. Anno 2011 ex pristino nomo (Νομός Φωκίδας) regionalis Phocidis unitas constitua est. Index sequens demonstrat demos novos ex antiquis coniunctos.[1]
Novus demus | Pristinus demus | Sedes |
---|---|---|
Delphi (demus) | Delphi | Amphissa |
Amphissa | ||
Desphina | ||
Galaxidium | ||
Grabia | ||
Itea | ||
Callies | ||
Parnassus | ||
Doris (demus) | Eupalium | Lidoricium |
Lidoricium | ||
Tolophon | ||
Bardusia |
Pristinae provinciae
recensere- Provincia Doridis - Lidoricium
- Provincia Parnassis - Amphissa
Nota: Provinciis Graecis non iam est status legalis.
Historia antiqua
recensereVide: Phocis (regio antiqua)
Notae
recensere- ↑ "Lex Callicratis" (Neograece)
Nexus externi
recensere
Achaea · Aetoloacarnania · Arcadia · Argolis · Arta · Attica · Boeotia · Cabala · Callicum · Carditsa · Castoria · Cephallenia · Chalcidice · Chios · Corcyra · Corinthia · Cozana · Cyclades · Cydonia · Dodecanesus · Drama · Elis · Emathia · Euboea · Eurytania · Florina · Grebena · Hebrus · Heracleum · Ioannina · Laconia · Larissa · Lasithium · Lesbos · Leucas · Magnesia · Messenia · Mons Sanctus (regio autonoma) · Pella · Phocis · Phthiotis · Pieria · Prebeza · Rhithymna · Rhodope · Samos · Serrhae · Thesprotia · Thessalonica · Tricala · Xanthe · Zacynthus | |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |