Gonepteryx cleopatra est papilio familiae Pieridarum, qui in regione Mediterraneo (in Europa australi, Africa Septentrionali, Anatolia) endemicus est.


Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Pieridae 
Genus : Gonepteryx 
Species : G. cleopatra 
Gonepteryx cleopatra 
(Linnaeus, 1767)  

Subspecies recensere

Species in decem subspecies dividitur:

Descriptio recensere

Gonepteryx cleopatra est papilo magnitudinis mediae, cuius latitudo alarum est circa 30 mm. Species sexu est dimorphica. Feminis sunt alae flavae pallescentes; mares sunt flavi obscuriores, magna nota aurantia in alis anterioribus praediti. Ambobus sexibus sunt maculae aurantiae vel fuscae in media quaque ala, et latus inferius est flavovirens dilutus.

Oecologia recensere

 
Chrysalis mas.

Gonepteryx cleopatra in apertis locis silvestribus et scrub? habitat. A Maio ad Augustum in plurimis regionis suae distributionis geographicae volare solent, praeter Hispaniam, ubi bis in anno regignens paene totum annum volare potest. Adultus in arboribus fruticibusque sempervirentibus hiemat. Erucae Rhamnis vescuntur.

Nexus externi recensere

  Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • INPN France

Pinacotheca recensere