Aperire sectionem principem
Stemma Domitiorum qui Neronis imperatoris maiores fuere.

Gnaeus Domitius Ahenobarbus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 104 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Gnaeus Domitius Ahenobarbus consul anni 162 a.C.n. erat. Filius alter Gnaeus Domitius Ahenobarbus anno 96 a.C.n., alter Lucius Domitius Ahenobarbus 94 a.C.n. consul erat.

Cursus honorumRecensere

Domitius annis 129 - 126 a.C.n. legatus pro praetore proconsulis Asiae Manii Aquillii erat. Postquam in patriam rediit, iurisconsultus Samiorum in iudicio repetundarum fuit. Anno 125 praetor et anno 122 una cum Gaio Fannio Strabone consul erat. In Gallia australi contra Allobroges, anno 121 proconsul una cum successore Quinto Fabio Maximo Allobroges atque Avernos ad confluentem Sorgae et Rhodani vicit[1]. Ad usque annum 118 a.C.n. in Gallia Narbonensi mansit, omnem provinciam ut pacaret et Viam Domitiam sterneret ; deinde Romae de his civitatibus triumphavit[2]. Anno 115 a.C.n. una cum Lucio Caecilio Metello Dalmatico censor fuit. Censores XXXII senatores e senatu expulerunt et ludos theatrales sumptuosiores prohibuerunt. Ad mortem circa annum 104 a.C.n. pontifex erat.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere