Quintus Caecilius Metellus Balearicus

Quintus Caecilius Metellus Balearicus (natus circa annum 170 a.C.n., mortuus post annum 120 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Pater ei fuit Quintus Caecilius Metellus Macedonicus, consul anni 143 a.C.n.. Habuit tres fratres:

atque duas sorores Caecilias Metellas.

Filius Balearici Quintus Caecilius Metellus Nepos anno 98 a.C.n. consulatum gessit. Filia Caecilia Metella Appio Claudio Pulchre consuli anni 79 a.C.n. nupsit atque mater famosi tribuni plebis Publii Clodii Pulchri facta est.

Cursus honorum

recensere

Anno 130 aedilis ad frumentum emendum in Thessaliam missus est. Anno 126 aut antea praetor fuit. Consul anno 123 a.C.n. una cum Tito Quinctio Flaminino electus est. Vicit civitates Insularum Balearicarum (123-121 a.C.n.), qui piratarum victum quaerere solebant. Quae victoria ei cognomen Balearici meruit. Palmaria colonia Romana atque Iberica deducta est (in totum tria milia colonorum Romanorum e vicina Hispania in insulas translati sunt[1]). Bealearicus anno 120 a.C.n. censor fuit.

Bibliographia

recensere
  • Manuel Dejante Pinto de Magalhães Arnao Metello et João Carlos Metello de Nápoles, "Metellos de Portugal, Brasil e Roma", Torres Novas, 1998
  • Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 19] C. Metellus Balearicus" in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 887.
  1. Strabo, Geogr. III.5.3.


Antecessores:
Gaius Cassius Longinus et Gaius Sextius Calvinus
Consul
123 a.C.n.
cum
Tito Quinctio Flaminino
Successores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Fannius Strabo