Glaucus (Sisyphi filius)
Glaucus (Graece: Γλαῦκος) est in mythologia Graeca Corinthi[1] regis Sisyphi et Atlantis filiae Meropes filius. Glaucus autem genuit Bellerophontem heroem, qui Chimaeram occidit.[2]
Mors Glauci
recensereAcastus in honorem Peliae, defuncti patris sui, ludos funebres edidit. Glaucus equas suas, ut alacriores fierent, carne humana pavit et ab equis maribus prohibuit, quod Aphroditen iratam reddidit.[3] Inter ludos funebres Glaucus ab equabus iratis de curro deiectus discerptus est. Corpus eius in Isthmo Corinthio sepultum est. Ex eo tempore Glaucus daemon Taraxippos ('conturbator equorum') habebatur, qui certaminibus Isthmiis equos conturbaret.
Notae
recensere
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |