Europa tempore secundi belli mundani
Europa tempore secundi belli mundani

Secundum bellum mundanum, quod in mundo ab anno 1939 usque ad annum 1945 saeviebat, sic appellatur quod alterum bellum fuit quo fere omnes totius orbis terrarum civitates pugnabant. Etiam ultra modum primi belli mundani, bellum alterum fuit magnitudinis immensae, ingentem numerum victimarum praebens: primo bello duo milliones militum ceciderunt; in secundo bello mundano circa quadraginta et quinque milliones vitam amiserunt. Dum bellum gerebatur, sex milliones Iudaeorum interfecti sunt in caede civili Shoa postea appellata, Adolfo Hitler, Henrico Himmler, aliisque nazistis auctoribus. Et bellum maximum et summa Iudaeorum caedes manserunt inoblitum permultorum hominum vulnus.

Bellum vehementissime in Europa et Asia gerebatur, antequam in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Auctores belli, Germania, Italia, et Iaponia, amicitatis foedus fecerunt. Inter civitates quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia, et Australia. Illae civitates foedere adligatae erant et ita 'adligatae' appellabantur