Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2025
Isocrates (Graece Ἰσοκράτης, natus Athenis in demo Erchia anno 436 a.C.n.; mortuus anno 338 a.C.n.) fuit rhetor Graeciae antiquae et inter decem oratores Atticos notos numeratur. Fuit discipulus Gorgiae. Circa annum 390 a.C.n. Athenis scholam oratoribus erudiendis aperuit. Novas litterarum formas procreavit, et maximam in oratores posteriores vim habuit.
Praeter litteras ipsius Isocratis praecipuus vitae fons est Vita Plutarchi inscripta (citationes Latinae hac in particula ex illo libro sumptae sunt), quamvis non semper magna fide digna videatur, quae eum "sub sextam et octogesimam Olympiadem archonte Lysimacho" natum esse tradit, "Lysia posterior annis viginti et duobus, Platone prior annis septem." Similiter Diogenes Laertius 3,3,1: ἔστιν οὖν Ἰσοκράτους νεώτερος ἔτεσιν ἕξ. Pater Theodorus tibiis conficiendis rem familiarem ita auxit, ut filios liberaliter instituere potuerit. Isocrates inter alios audivit Prodicum Ceium et postea in Thessalia Gorgiam Leontinum. Plurimi fontes in hac re cum Plutarcho consentiunt; Quintilianus tamen refert etiam alias opiniones fuisse (Quint. Inst. 3,1,13: "clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates - quamquam de praeceptore eius inter auctores non convenit, nos tamen Aristoteli credimus."). Socrate quoque et Theramene familiariter usus esse videtur.
Aetate adulta "civilibus abstinuit rebus: quod et gracili esset voce, et timido ingenio, et paterna bona bello contra Lacedaemonios perdidisset." Primo pro aliis orationes iudiciales composuit, quod negotium reliquit, postquam scholam aperuerat. In oratione docenda tantum profecit, "ut etiam triremes suo sumpto instrueret" et "auditores eius fuerint ad centum numero, inter quos et alii multi, et Timotheus, Cononis filius" …