Formula:PaginaMensis/Augusti 2017
Petrus "Pete" Seeger (3 Maii 1919—27 Ianuarii 2014) fuit cantor, citharista, compositor carminum vulgarium, et agitator politicus Americanus. Qui saepe in emissionibus radiophonicis per civitatem inter 1940 et 1950 auditus est, ac sodalis Weavers seriem nonnullorum orbium phonographicorum prosperorum annis circa 1950 habuit, insignissime eorum impressio "Goodnight, Irene" cantoris Lead Belly, carminis quod chartas tredecim spatia septem dierum praefuit anno 1950. Sodales autem Weavers a politicis conservativis et negotiatoribus obsequentibus per aetatem McCarthianam proscripti sunt. Post 1961, ad rem praesentem revertit egregius musicae obtestationis cantor qui exarmationi internationali, iuribus civilibus, contraculturae, et causis oecologicis favebat.
Inter sua carmina notissima sunt "Where Have All the Flowers Gone?" (cum Iosepho Hickerson compositum) …