The Weavers

(Redirectum de Weavers)

The Weavers ('Textores') fuit quadricinium vocale Americanum musicae vulgaris peritum et in vico Greenwich Village, regione Urbis Novi Eboraci, conditum. Grex vetera cecinit carmina vulgaria omnis orbis terrarum, cum blues, musica evangelii, carminibus puerorum, carmina collegiorum opificum, et ballatis Americanis, millionesque eius discorum phonographicorum venditi sunt, grege summum favorem populi habente. Stilus musicus, validi nervorum gregis, mercatoriam redintegrationem vulgarem movit quae eos ab anno 1950 ad 1970 secuta est, The Kingston Trio, Petrus, Paulus, et Maria, The Rooftop Singers, Robertus Dylan, et similes greges amplectens.

Grex Novembre 1948 a Ronaldo Gilbert, Lee Hays, Friderico Hellerman, et Petro Singer constitutus est.[1] Annis 1940 et 1941, Hays et Seeger alterum gregem antehac una condiderant, Almanac Singers, qui pacem et isolationismum per bellum suaderat, cum Consilio Pacis Americano laborans. Carmina contradicentia ingressionem in bellum Civitatum Foederatarum presserant. Iunio autem 1941, eodem mense cum Germania Unionem Sovieticam invaderet, Consilium Pacis Americanum nomen commutaverat ad Consilium Populi Americani, ingressionemque in bellum Civitatibus Foederatis suadere coeperat. Almanac Singers, mutationem sustinentes, multa produxerant carmina quae ut Civitates Foederatae pro Sociis pugnarent suadebant. Grex se dimiserat postquam Civitates Foederatae bellum suscipere coeperat. Novus grex se ex Die Weber ('Textores') appellavit, potente ludo scaenico Gerhardi Hauptmann, rebellionem textorum Silesianorum anno 1844 tractante, versusque "Id haudquaquam tolerabo, quidquid fiat"[2] continente.

Index

SodalesRecensere

Discographia selectaRecensere

  • The Weavers' Greatest Hits
  • The Weavers at Carnegie Hall (Live)
  • The Weavers at Carnegie Hall Vol. 2 (Live)
  • Wasn't That a Time!, copia in capsa vendita
  • Best of the Vanguard Years
  • The Weavers Reunion at Carnegie Hall: 1963 (Live)
  • The Reunion at Carnegie Hall, 1963, Pt. 2 (Live)
  • The Weavers at Home, Vanguard VRS 9024 (1957–1958)
  • Travelling On with The Weavers, VRS 9043 (1957–1958)
  • Reunion at Carnegie Hall No. 2 (Live)
  • Rarities from the Vanguard Vault
  • Kisses Sweeter Than Wine (compilatio perfunctionum 1950–1951, a Fred Hellerman edita)
  • The Weavers Almanac
  • The Best of the Decca Years
  • Ultimate Collection
  • The Weavers Classics
  • Best of the Weavers
  • Gospel
  • Goodnight Irene: Weavers 1949-53, copia in capsa vendita
  • We Wish You a Merry Christmas
  • The Weavers on Tour (Live), Vanguard VRS 9013
  • Together Again (in Carnegie Hall anno 1980, discus anno 1981 impressus), Loom 10681
  • Rarities from the Vanguard Vault
  • The Weavers: Wasn't That a Time! (video)

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Formula:Pop Chronicles
  2. Anglice: "I'll stand it no more, come what may."

Nexus externiRecensere