Where Have All the Flowers Gone?

Pete Seeger et sua banio, eodem anno cum carmen excogitaret (1955).

"Where Have All the Flowers Gone?" ('Quo abierunt flores omnes?') est carmen modo musicae vulgaris compositum. Melodia et primi versus tres a Petro Seeger anno 1955 excogitati in Sing Out! magazina editi sunt.[1] Plures versus a Iosepho Hickerson Maio 1960 additi sunt, qui rem in carmen rotundum convertit.[2] Carminis ubi, quaestio rhetorica, atque eius meditatio mortis, rem in traditionem generis "ubi sunt" digerunt.[3] Anno 2010, New Statesman periodicum carmen perscripsit unum ex "Viginti Optimis Carminibus Politicis."[4] Editio carminis anno 1964 (singulus 45, Columbia Records 13-33088), a Petro Seeger canta, in Aulam Famae Grammophonicam anno 2002 in categoria vulgari inducta est.

Index

CompositioRecensere

Seeger inspiratus est Octobre 1955 cum ad Collegium Oberlinense volaret, unum ex paucis locis qui eum aetate McCarthiana conducerent.[5] Librum notarum legens, locum vidit quod dixit: "Ubi sunt flores, puellae eos carpserunt. Ubi sunt puellae, maritis nupserunt. Ubi sunt homines, in exercitu merent omnes."[6][7] Hi versus ex "Koloda-Duda," traditionali carmine vulgari Cosacico, capti sunt, qui in Tanais Tranquillus, mythistoria Michaelis Šolochov (1934), commemorantur. Seeger librum saltem "anno vel duos ante" legerat.[8][3]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Seeger, Pete. "Where Have All the Flowers Gone". Sing Out! 11 (5) .
  2. Hickerson, Joe (2009–2010). "The Songfinder". Sing Out! 53 (2): 76 .
  3. 3.0 3.1 Joe Hickerson. "Where Have All the Flowers Gone?". presentation to SEM (Society for Ethnomusicology), 50th Annual Meeting in Atlanta (citatus). Mudcat.org .
  4. Smith, Ian K (25 Martii 2010). "Top 20 Political Songs: Where Have All the Flowers Gone". New Statesman .
  5. "A Folk Legend's Fertile Ground," Oberlin Alumni Magazine, aestate 2014.
  6. Anglice: "Where are the flowers, the girls have plucked them. Where are the girls, they've all taken husbands. Where are the men, they're all in the army."
  7. Notae in Where Have All the Flowers Gone: The Songs of Pete Seeger.
  8. Anglice: "at least a year or two before."

BibliographiaRecensere

  • Dunaway, David King. 2008. How Can I Keep From Singing? The Ballad of Pete Seeger. Novi Eboraci: Random House. ISBN 0345506081.
  • Seeger, Pete, et Peter Blood. 1993. Where have all the flowers gone: a singer's stories, songs, seeds, robberies. Bethlehem Pennsylvaniae: Sing Out! ISBN 9781881322016. OCLC 28150656.