Flumen oceani
Vide etiam paginam discretivam: Flumen (discretiva).
Flumen oceani[1] est magnus aquae alsae motus, perpetuus aut periodicus, in oceano vel in mari. Sunt flumina oceanica calida et frigida, superficialia et subaquanea. Etiam per causas motionis distinguuntur: aliorum causa differentia densitatis aquae est, aliorum varietas pressionis atmosphaerae super mare, aliorum venti continui vel defluxus aquarum abundantium de continentibus.
In regionibus oceanicorum mediis, flumina circularia saepe formantur; aliud flumen circulare Antarcticam ambit.
Index
recensereNotae
recensere- ↑ Ioannes Eduardus Wappäus(de), De Oceani Fluminibus:Specimen: De Momento Oceani Fluminum Navigationes et Physicas Terrae Rationes: quod Amplissimi Philosophorum Ordinis Auctoritate atque Consensu ad Summos in Philosophia Honores in Academia Georgia Augusta Rite Assequendos Scripsit J. E. Wappäus, Hamburgensis (Gottingae: Officina Henrici Caroli Seemann, 1836),
Nexus externi
recensere- De fluminibus oceanicis in Encyclopaedia Britannica (Anglice)
- De fluminibus oceanicis in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)