Flumen Humboldtianum
Flumen Humboldtianum, etiam Flumen Peruvianum appellatum, est frigidum humilis salinitatis flumen oceanicum quod ad boreoccidentem secundum occidentale Americae Australis litus ab australi Tsiliae apice ad Peruviam septentrionalem movetur. Id est flumen finis orientalis ad aequatorem versus fluens, et ad mille chiliometra ante litus patere potest. Magnum Oecosystema Marinum Fluminis Humboldtiani, ex Alexandro von Humboldt, naturalista Prussico appellatum, est unum ex maioribus orbis terrarum systematibus scatentibus?, quod extraordinariam vitae marinae abundantiam sustinet. Propter aestivalem subtropicae pressurae altae centri remotionem, scatentia? ante Peruviam omnem per annum, sed ante Tsliam solum vere et aestate fit.
Magnum Oecosystema Marinum Fluminis Humboldtiani habetur oecosystema Classis I, feracis (>300 gC/m2-yr?). Id est uberrimum orbis terrarum oecosystema marinum, atque maximum scetantiae? systema. Gradus ubertatis primae et secundae Fluminis Humboldtiani maxima orbis terrarum cetaria sustinent. Circa 18–20 centesimae orbis terrarum piscium ex hoc oecosystemate captorum veniunt. Species plerumque sunt pelagicae, inter quas insigniter eae generum Sardinae et Trachuri atque familiae Engraulidarum. Ubertas Magni Oecosystematis Marini Fluminis Humboldtiani alias piscatus facultates magni momenti atque mammalia marina sustinet. Aqua frigida, alimentis abundans, ad superficiem a scatentia? propulsa, mirificam systematis ubertatem agit.
Certis temporibus, scatentia? quae ubertatem systematis agit ab eventu Agitatione Australi El Niño / La Niña conturbatur. Hoc facto, abundantia et distributio piscium insigniter commotae sunt, saepe numeris eorum deminutis et effectibus socialibus oeconomicisque promotis. Hi eventus mutationes interdum tam promoverunt, ut Sardinae Engraulidaeque inter se ut species in oecosystemate regnantes vicissim substitutae sint. Hae mutationes specierum industriam piscatus et oeconomias civitatum quae systemate utuntur male adficere possunt.
Flumen Humboldtianum climata Tsiliae, Peruviae, Aequatoriae aliquantum refrigerat. Id plerumque siccitatem compellit quae in Tsilia septentrionali et litoralibus Peruviae et Aequatoriae australis regionibus obtinet: aer marinus a flumine refrigeratur, et ergo, quamquam nubes et caligo effundantur, praecipitationem generare non solet.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ De ventis vertentibus, apud ams.allenpress.com.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad flumina oceanica spectant (Ocean currents, Humboldt Current). |
- De Flumine Humbodltiano, www.lme.noaa.gov