Flumen Californiense[1] est frigidum Oceani Pacifici flumen oceanicum, quod ad meridiem secundum occidens Americae Septentrionalis litus movetur, ante Columbiam Britannicam oriens et ante Californiam Inferiorem finiens.

Sunt in orbe terrarum quinque flumina litoralia cum zonis scatentibus? consociata: Flumen Californiense, ante litus Oregoniae et Californiae; Flumen Humboldtianum, ante litus Tsiliae et Peruviae; Flumen Canariarum, ante litus Africae boreoccidentalis; Flumen Benguela, ante litus Africae austroccidentalis; et Flumen Somaliense, in Oceano Indico occidentali situm (Mann et Lazier 2006). Haec quinque maiora flumina litoralia, a vento coacta, a terris emersis deflexa, sunt partes systematis gyrorum oceanicorum Oceani Mundi. Quodque maiorum pelvium oceanicarum fluminum ambo flumen finis occidentalis et flumen finis orientalis habet. Flumina finium occidentalia alta et rapida, flumina finium orientalium plerumque humilia, lata, minusque definita esse solent (Mann et Lazier 2006).

Nexus interni

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia

recensere
  • Mann, K. H., et J. R. N. Lazier. 2006. Dynamics of Marine Ecosystems: Biological-Physical Interactions in the Oceans. Ed. 3a. Blackwell Publishing.
  • Schwing, M. R., R. Mendelssohn, et S. J. Bograd. 2003. El Nino Impacts of the California Current Ecosystem. NOAA Fisheries, Southwest Fisheries Science Center.
  • Stanton, Carina. 2005. Warmer oceans may be killing West Coast marine life, Seattle Times, 13 Iulii.

Nexus externi

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!