Feriae Tabernaculorum (Hebraice סֻכּוֹת - Sukkot, forma pluralis verbi סֻכָּה - Sukka, Latine "trichila", "tabernaculum"), ad ferias Iudaicas pertinent. Sollemnitas autumno, quinque dies post Diem Expiationis, per septem dies celebratur, a die 15. ad diem 21. Tishri (i.e. mense Septembri vel Octobri), primo calendarii Iuaici civilis mense. Ultimus feriarum Tabernaculorum dies הושענא רבה (Hoshana Rabba = „age, opem fer!“) appellatur et ultimus dies habetur, quo iudicia Dei de proximo anno mutari possint. Sub Ferias Tabernaculorum sequuntur שְּׁמִינִי עֲצֶרֶת (Shmini Azeret = "dies octavus congregationis") et שִׂמְחַת תּוֹרָה (Simchat Tora = „gaudium praecepti [Domini]“).

Leopoldus Pilichowski: Sukkot, 1894/95 (Museum Iudaicum, Novum Eboracum)

Historia et nomina recensere

Sicut alia festa peregrinationis Iudaica, Pascha et Sollemnitas Hebdomadarum, Feriae Tabernaculorum vita rusticorum ortae sunt.[1] Procedente tempore multum mutatae sunt, quod et in Biblia et litteris posteris videri potest.

In libro Exodi „sollemnitas messis“ (Chag ha’Assif, Ex 23,16-19 et Ex 34,22) appellatur, in libro Levitico primo „feriae tabernaculorum“ (Chag ha’Sukkot, Lev 23,34):

A quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino. Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus. Omne opus servile non facietis et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino. Est enim coetus atque collectae. Omne opus servile non facietis in eo. Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino. A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus. Die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies, sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis et habitabitis in umbraculis septem diebus. Omnis, qui de genere est Israhel, manebit in tabernaculis, ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel, cum educerem eos de terra Aegypti, ego Dominus Deus vester.[2].

Post Captivitam Babylonicam dies festus in 15. mensis septimi stabilitus est. Secundum tradtionem Salomon rex templum Hierosolymitanum in feriis tabernaculorum dedicavit (1 Reg 8,2). Tempore messianico omnes gentes Hierosolyma proficiscentur, ut ibi hoc festum celebrent, ut exspectat propheta Zacharias (14,16-19).

In Novo Testamento scenopegia (a Graeco σκηνοπηγία) appellatur (Ioann. 7, 2). Evangelium secundum Ioannem narrat Iesum sititentes ad se vocavisse (Ioann. 7,37-38):

In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat, qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.

Haec verba saepe ita interpretantur, ut ad ritum aquae hauriendae, qui in omnibus sollemnitatis diebus in usu erat, referendi sint.[3]

Flavius Iosephus sollemnitatem octo dierum describit; in tabernaculis vivitur, in templo sacra fiunt.

In tractatu Misnae nomine Sukka caeremoniae exponuntur, quae tempore secundi templi in usu erant, imprimis ritus aquae hauriendae et processio cum fructibus et ramis arborum palmarumque necnon cum "quattuor generibus" satorum (Hebraice אַרְבָּעָה מִינִים Arba'a minim). Caeremoniis psalmi aderant.

Feriae Tabernaculorum hodiernae recensere

Feriae Tabernaculorum septem dierum his diebus - imprimis extra Israël - apud Iudaeos Orthodoxos maximi momenti sunt. Contra familiis cum liberis dies festus Simchat Tora („gaudium praecepti [Domini]“), qui Ferias Tabernaculorum sequitur, carissimus est. Dies inter primum et ultimum feriarum diem Hebraice "Chol HaMoed" (חול המועד - ad litteram: "dies profestus feriarum") appellantur. Hi dies propria diei profesti (חול „chol“) et diei festi (מועד „moed“) permiscent.

Quotannis, ut exodi Israëlitarum ex Aegypto commemoraretur, cum Israëlitae in tabernaculis viverent, in Feriis Tabernaculorum "Sukka", id est trichila, sub divo (in horto, podio, tecto) erigitur, tabernaculum ramis, stramento vel fronde tectum. In quo tempore permittente cibus sumitur. Quidam Iudaei Orthodoxi etiam in tabernaculo pernoctant.

Liturgia benedictione "Shehechejanu" (Hebraice שהחינו „qui nobis vitam dedit“) incipit. Tum "Arba'a minim" ("quattuor genera" [satorum]) in omnes directiones vertuntur, postea in processione ("Hakkafot") una cum rotulis pentateuchi ("Tora") circumferuntur, quod est memoria processionis circa altare in templo Hierosolymitano, qua gratia pro messi acta et pluvia petita est. "Arba'a minim" sunt fasciculus satorum ex ramo palmari ("Lulav"), tribus ramis murteis ("Hadassim") et duobus ramis sileris ("Arawot") - omnes manu dextra gesti -, necnon "Etrog", genus citri medicae, quae manu sinistra geritur.

Dies feriarum tabernaculorum recensere

annus Iudaicus annus Gregorianus
5781 3. – 10. Octobris 2020
5782 21. – 28. Septembris 2021
5783 10. – 17. Octobris 2022
5784 30. Septembris – 7. Oktober 2023
5785 17. – 24. Octobris 2024

Notae recensere

  1. Corinna Körting: Laubhüttenfest (AT). In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss., visum die 07. Octobris 2020
  2. Lev 23:34-43
  3. Ernst Kutch, Louis Jacobs, Abram Kanof: Sukkot. In: Encyclopaedia Judaica. Ed. a Michael Berenbaum et Fred Skolnik. Vol. 19/2. Ed. 2. Detroit 2007, p. 299–302

Bibliographia recensere

  • Joseph Jacobs, H. G. Friedmann: Feast of Tabernacles. In: Isidore Singer (ed.): Jewish Encyclopedia. Funk and Wagnalls, New York 1901–1906.
  • Corinna Körting: Laubhüttenfest (AT). In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferias Tabernaculorum spectant.