Musae (deae)
(Redirectum de Euterpe)
Vide etiam paginam discretivam: Musa.
Musa (Graece Μοῦσα)[1] est una ex novem deis artium.
Secundum Hesiodum, Musae sunt filiae Iovis et Mnemosynes[2]. Secundum Alcmanem et Mimnermum sunt filiae Gaeae et Urani.
Nomina Musarum a plurimis recepta sunt ea quae sequuntur:
- Calliope, ductrix et musa poësis epicae
- Clio, musa historiae
- Erato, musa poesis eroticae et carminum nuptialium
- Euterpe, musa musicae
- Melpomene, musa tragoediae
- Polyhymnia, musa oratoriae et carminum sacrorum
- Terpsichore, musa saltationis
- Thalia, musa comoediae
- Urania, musa astronomiae
Interdum alia nomina leguntur. Teste scholiaste Hesiodeo, secundum nonnullos auctores novem Musae antiquissimae fuerunt Callichore, Helice, Eunice, Thelxinoë, Terpsichore, Euterpe, Eucelade, Dia, Enope.[3] In Boeotia Musae tres adoratae sunt, scilicet Mneme, Aoede, Melete; apud Delphos tres, Nete, Mese, Hypate seu Cephisso; apud alios quattuor, Thelxinoë, Aoede, Arche, Melete.
Fontes
recensere- Hesiodus, Theogonia 1-115.
Notae
recensere- ↑ Dialecto Aeolica Μοῖσα, Dorica Μῶσα. Etymologia Indoeuropaea: *men- (Calvert Watkins. The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots. 2a ed. (Novi Eboraci: Houghton Mifflin, 2000. ISBN-13: 978-0618082506)).
- ↑ Theogonia 53-60 et 915-7.
- ↑ Scholia in Hesiodum, Opera et Dies 1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Musas spectant. |
- Imagines Musarum in Musaeo Iconographico Warburgiano