Autocurrus armatus
Autocurrus armatus,[1] currus armatus,[2]. covinus (ignivomus),[3] covinus (automatarius),[3] essedum loricatum,[3] vel currus loricatus[4] est vehiculum militare quod catenis vehitur, cannonibus compluribus provisum. Consistit in alveo et turri. Turris, in qua canno principalis est, torquetur.
Tres vel quattuor homines in autocurru armato vehuntur: gubernator, qui in alveo sedet, commandarius, iaculator, et onerator, si autocurrui armato nullum systema onerandi automaticum est.
Autocurribus armatis hodiernis sunt mobilitas optima, vis maxima, et computatra navigandi, quae etiam satellitum adiuvantur.
Historia
recensereInter Primum Bellum Mundanum autocurrus armatus inventus est. Die 8 Augusti 1918 autocurrus armati Francorum apud Samarobrivam acies Germanorum perrumperunt. Hoc factum postea initium cladis Germaniae videbatur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ 3.0 3.1 3.2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Carolus Egger, Lexicon Recentis Latinitatis
Nexus externi
recensereVide etiam: Portus
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes
Vicimedia Communia plura habent quae ad autocurrus armatos spectant. |