Erasmus Darwin
Erasmus Darwin (12 Decembris 1731–18 Aprilis 1802) fuit medicus et polymathes Anglicus, unus ex philosophis Humanitatis Mediarum Terrarum maximi momenti, philosophus naturalis, physiologicus, abolitionista, inventor, et poeta. Regalis Societatis Londinii sodalis fuit, anno 1761 cooptatus. Sua poemata multum historiae naturalis tractabant, coniectura evolutionis et cognatione omnium vitae formarum comprehensis. Fuit progenies familiae Darwin–Wedgwood, inter quam erant Carolus Darwin et Franciscus Galton nepotes. Erasmus Darwin etiam fuit unus ex conditoribus Societatis Lunaris, gregis principum industriae philosophorumque naturalium disceptationi dicati. Praeterea fuit amicus Beniamini Franklinii. Domus Erasmi Darwin, domicilium eius Lichfildiae, nunc est museum vitae operibusque Erasmi Darwin dicatum.
Vita
recensereConiugia et filii
recensereDarwin bis matrimonio coniunctus est, et quattuordecim liberos genuit.
Anno 1757, Mariam (Polly) Howard (1740–1770) in matrimonium duxit. Eis erant quattuor filii et una filia, quorum duo (filius et filia) infantes perierunt:
- Carolus Darwin (1758-1778)
- Erasmus Darwin II (1759–1799)
- Elizabetha Darwin (1763), quae quattuor menses vixit
- Robertus Waring Darwin (1766–1848), pater Caroli Darwin
- Gulielmus Alvey Darwin (1767), qui undevicensimos dies vixit
Obiit prima Domina Darwin anno 1770. Maria Parker, gubernatrix, mox ad curandum Robertum conducta est, et ut videtur ante 1771 exeunte, Erasmus Darwin et ea intimi facti sunt. Duas filias illegitimas genuerunt:
- Susanna Parker (1772–1856)
- Maria Parker Jr. (1774–1859)
Hae sorores scholam habitantem puellarum deinde condiderunt. Anno 1782, Maria Sr. (gubernatrix) Iosephum Day (1745–1811), negotiatori Birminghamensi, nupsit, et ei ex illo loco emigraverunt.
Anno 1775, Darwin in Elizabetham Pole incidit, filiam Caroli Colyear, secundi Comitis Portmore et uxorem Colonel? Eduardi Pole (1718–1780). Eduardo Pole mortuo, Darwin matrimonio se cum Elizabetha iunxit et ad Aedes Radbourne eius domum migravit, 6 km (4 milia passuum) ad occidentem Derbiae. Aedes et vicus nunc Radbourne appellantur. Anno 1782, ad Viam Full Derbiae migraverunt. Eis erant quattuor filii, quorum unus infans obiit, et tres filiae:
- Eduardus Darwin (1782–1829)
- Francisca Anna Violetta Darwin (1783–1874), quae Samueli Tertio Galton nupsit, mater Francisci Galton Equitis
- Emma Georgina Elizabeth Darwin (1784–1818)
- Francis Sacheverel Darwin Eques (1786–1859)
- Ioannes Darwin (1787–1818)
- Henricus Darwin (1789–1790), qui infans mortuus est
- Harrietta Darwin (1790–1825), quae Admirali Thomae Iacobo Malling nupsit
Mors
recensereDarwin subito mortuus est die 18 Aprilis 1802. Corpus in Templo Omnium Sanctorum in Breadsall sepultum est. Erasmus Darwin hodie commemoratus est in uno ex Lapidibus Lunaribus, copia monumentorum Birminghamiae nunc positorum.
Opera
recensereZoönomia
recensereZoönomia, Darwin gravissimum opus scientificum (1794–1796), systema pathologiae et capitulum de generatione continet. In illo, Darwin nonnullas Ioannis Baptistae Lamarck coniecturas exspectavit, quae hodiernae evolutioni theoriae praeiverunt. Opera Erasmi Darwin a Carolo Darwin nepote et naturalista lecta sunt. Erasmus suas notiones in psychologicas associationismi theorias Davidi Hartley condidit.[1] Adsuevit quidem ad cogitationes proto-evolutionarias Iacobi Burnett, Domini Monboddo, cuius mentionem in Templo Naturae opere (1803) fecit.
Poema de evolutione
recensereSuum ultimum poema longum, Templum Naturae, primum Origo Societatis (The Origin of Society) appellatum, post mortem, anno 1803 editum est. Habetur eius optimum opus poeticum. Poema, Erasmi notionem evolutionis vehementius dicens, progressum vitae a microorganismis ad societatem civilizatam indigat. Poema admirationi a Gulielmo Wordsworth erat, sed odio Samueli Taylor Coleridge, qui acriter scripsit: "Poema Darvinium omnino fastidio."[2] Poema saepe spectavit ad Erasmi Darwin studia scientifica; exempli gratia, ad botanicam et machinas vaporarias.
Opera litteraria
recensere- Erasmus Darwin, A Botanical Society at Lichfield. A System of Vegetables, according to their classes, orders . . . translated from the 13th edition of Linnaeus’ Systema Vegetabiliium. 2 vols., 1783, Lichfield, J. Jackson, for Leigh and Sotheby, London.
- Erasmus Darwin, A Botanical Society at Lichfield. The Families of Plants with their natural characters...Translated from the last edition of Linnaeus’ Genera Plantarum. 1787, Lichfield, J. Jackson, for J. Johnson, London.
- Erasmus Darwin, The Botanic Garden, Part I, The Economy of Vegetation. 1791 London, J. Johnson.
- Part II, The Loves of the Plants. 1789, London, J. Johnson.
- Erasmus Darwin, Zoonomia; or, The Laws of Organic Life, 1794, Part I. London, J. Johnson,
- Part I-III. 1796, London, J. Johnson.
- Darwin, Erasmus 1797. A plan for the conduct of female education in boarding schools. J. Johnson, Derby. 4to, 128 pages; last two leaves contain a book list, an apology for the work, and an advert for "Miss Parkers School".
- Erasmus Darwin, Phytologia; or, The Philosophy of Agriculture and Gardening. 1800, London, J. Johnson.
- Erasmus Darwin, The Temple of Nature; or, The Origin of Society. 1803, London, J. Johnson.
Stirps
recensereNexus interni
- Domus Erasmus Darwin. Museum Erasmis Darwin Letoceti Staffordshire
- Historia cognitationis evolutionariae
Notae
recensere- ↑ Richard C. Allen, David Hartley on human nature (Albany, N.Y.: SUNY Press, 1999, ISBN 0-7914-4233-0).
- ↑ [http://www.guardian.co.uk/books/2002/sep/21/featuresreviews.guardianreview30 Recognitio apud Guardian.
Bibliographia
recensere- Darwin, Erasmus. 1794-1796. Zoonomia. J. Johnson. 2009 Iterum impressus a Cambridge University Press. ISBN 978-1-108-00549-4.
- King-Hele, Desmond. 1963. Doctor Darwin. Novi Eboraci: Scribner.
- King-Hele, Desmond. 1977. Doctor of Revolution: the life and genius of Erasmus Darwin. Londinii: Faber.
- King-Hele, Desmond, ed. 1981. The Letters of Erasmus Darwin. Cambridge University Press.
- King-Hele, Desmond. 1999. Erasmus Darwin: a life of unequalled achievement. Giles de la Mare Publishers.
- King-Hele, Desmond, ed. 2002. Charles Darwin's 'The Life of Erasmus Darwin Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Krause, Ernst. 1879. Erasmus Darwin, with a preliminary notice by Charles Darwin. Londinii: Murray.
- Pearson, Hesketh. 1930. Doctor Darwin. Londinii: Dent.
- Porter, Roy. 1989. Erasmus Darwin: doctor of evolution? In History, Humanity and Evolution: Essays for John C. Greene, ed. James R. Moore.
- Seward, Anna. 1804. Memoirs of the life of Dr. Darwin.
- Uglow, Jennifer. 2003. Lunar Men: the friends who made the future. Londinii: Faber.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Erasmum Darwin spectant. |