Ecclesia Sacristissimi Cordis Domini Iesu Lublini

Ecclesia Sacristissimi Cordis Domini Iesu Lublini est ecclesia parochiae eiusdem nominis Lublini apud viam Ladislai Kunicki sita. Quod aedificium saeculo vicesimo exeunte erectum est.[1]

Ecclesia ex via Kunickiego visa.

Historia

recensere

Ecclesia lignea

recensere

Episcopus Lublinensis Ignatium Żyszkiewicz, vicarium paroeciae sancti Michaelis Lublini, die 3 Maii 1933 commisit, ut in districtu decimo (Dziesiąta) novam paroeciam statueret. Novum fanum ex ligno more neogothico secundum inceptum Thadei Witkowski annis 1933 et 1934 aedificabatur. Quod templum, sub patrocinio Sacristissimi Cordis Iesu, ab episcopo Mariano Fulman die 10 Iunii 1934 consecratum est. Aedificium autem anno 1985 in rus Pilaszkowice motum est, ubi sicut capella manet.

Praesens templum

recensere

Anno 1985 constructio incohata est delubri, quod ab architecto Miroslao Załuski conceptum est. Templum, duos annos aedificatum, ab episcopo Boleslao Pylak die 3 Aprilis 1988 benedictum est. Sacerdos praelatus Ioannes Bogdański custodiebat, matutinior parochus, ut labores recte efficerentur. Tunc ecclesia ornabatur et sculpturae additae sunt secundum ideas Georgii Durakiewicz. Sculpturae et solamina a Mariano Świst facta sunt. Imagines a Georgio Durakiewicz Georgioque Mazurek pictae sunt. Ex vetustiore lignea ecclesia in novum templum organum, imagines Sancti Antonii de Padua, et campanae translata sunt. Dedicatio praesentis ecclesiae ab Iosepho Życiński metropolita archiepiscopo Lublinensi die 30 Iunii 2000 facta est.[2]

Capella Sancti Antonii Patavini

recensere

Sub pavimento templi patet capella nominis Sancti Antonii Patavini, quae die 27 Iunii 2014 renovata est, ut locus adorationis sacristissimi sacramenti foret. Id dono dederunt parochiae fideles in occasione canonizationis papae Ioannis Pauli II.

Nexus externi

recensere