Archidioecesis Lublinensis
Archidioecesis Lublinensis est archidioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae in Polonia sita. Sedem suam Lublini habet. In metropolia huius dioecesis sunt binae dioceceses suffraganeae: Siedlecensis et Sandomiriensis.
Historia
recensereDioecesis Lublinensis a bulla papae Pii VII Quemadmodum Romanorum Pontificum in terra vetustioris dioecesis chelmiensis, quae non iam existit, die 22 Septembris 1805 constituta est. Adalbertus Iosephus Skarszewski primus episcopus creatus est. Cathedra nove creatae dioecesis facta matutinior ecclesia Societatis Iesu est, quae nomine Sanctorum Ioannis Baptistae et iOS bis Evangelistae appellata est. Die 25 Martii 1995 Ioannes Paulus Papa II hanc dioecesim ad dignitatem archidioecesis erexit per bullam Totus Tuus Poloniae Populus. Primus archiepiscopus sutem Boleslaus Pylak fuit.
Praesens archiepiscopus lublinensis est Stanislaus Budzik, qui dignitatem suam ex anno 2011 exercet.
Nexus externi
recensere- "Archidioecesis Lublinensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)