Xaverius Graniensis
Salve, Xaveri!
Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!--Rafaelgarcia 22:59, 27 Septembris 2007 (UTC)
Salve
recensereSalve! N.B. Utimur hac formula cum scribimus de nationibus. Vale! Harrissimo.
- Salve iterum! RE: ['Burgenland' Theodisca vox, haud Latina, "terram Castellorum" significans, ergo eam verto in Latinam "Castellam", idem significantem. Inter parentheses "Austria" ponitur ut homonymia cum Hispanica regione]. Triste, non est possibilis nobis apud Vicipaediam creare nomina locorum sine fontibus, nam VP:TNP (vide regulam secundam in parte "Loci") est significantissimum hīc. Posui movendam in Castella ad Burgenland. Vale! Harrissimo.
- Cum Harrissimo consentio (sed, si fontem habes pro nomine Latino huius civitatis, da citationem s.v.p.! Vide Disputatio:Castella (Austria)). Andrew Dalby (disputatio) 11:47, 17 Octobris 2007 (UTC)