Salve, Thesaure!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 17:53, 25 Iunii 2008 (UTC)Reply

Arcadius Avellanus

recensere

Forgive me for writing in English -- it's quicker, but if you want Latin I'll translate!

It was necessary to remove from the page the section listing AA's works because it appears to be a straight copy from another web page. We can't do that.

I can see how the material was compiled on that other page -- by copying from the NUC pre-1956 (as acknowledged at the foot of that page). Whether the author had a right to do that is a question between him and the Library of Congress, but it's his selection (complete with typographical problems and references), so in any case we don't have a right to copy it from him. Bad luck. Andrew Dalby (disputatio) 09:18, 28 Iulii 2008 (UTC)Reply

De feretro

recensere

Salve, nunc demum tuam vidi disputationem. Ecce Disputatio:Feretrum. --Neander 19:27, 12 Martii 2009 (UTC)Reply

De Arcadio Avellano

recensere

Tibi gratias agere volo, Thesaure, ob paginam a te scriptam de Arcadio Avellano. Praeclarus enim latinitatis fautor is erat oportetque eius memores et grati simus. Utinam alii latinistae opera hodierna in latinum sermonem verterent, hominesque ad linguam nostram fovendam allicerent. Perquam mihi placet illius liber Insula Thesauraria. Legistine? Danius 13:01, 17 Iulii 2009 (UTC)Reply

Salve Dani Arcene! Gratias tibi quoque ago maximas qui paginulam meam de Arcadio Avellano legisti. Hic auctor mihi cordi est, sed pro dolore eius libros nondum legi, solum paginas solutas. At etiam nunc Insulam Thesauranam legere spero cum mihi quoque libri Latine redditi valde placeant. Legistine tu? Nonne incredibilum tibi videtur non etiam paginam Anglicam in Vicipaediam de Arcadio Avellano extitisse donec tu feliciter id fecisti? Alias paginas quae Latine primum scriptae sunt (prius quam Anglice) nescio. Aliquid porro de Arcadiae vita scribere opto, sed tempus mihi deest. Ecquidem, mihi statuo libellum aliquando scribere de hoc viro, qui vere in tenebras hodie iacere videtur, de quo paene nihil in interretem, bibliothecas, vel alias inveniri potest. Commentaria vel diaria a grege Latine foventium quam Arcadius ipse institui inspicere volo, cum haec (solum unum est exemplar et manu scriptum!) quadam in bibliotheca sunt et mihi ferri possunt. Perage latine fovendo! --Thesaurus 17:09, 20 Iulii 2009 (UTC)Reply
Salve, Thesaure. Unum tanum librum legi, scilicet illam Insulam Thesaurariam, quam inveni apud Google Book Search. (Difficile autem factu, cum liber modo hominibus in USA versantibus praebeatur, scilicet ob iura auctoris, ut videtur.) Mihi solemne est fabulas per otium legere, itaque magno gaudio hunc librum suscepi. Mihi est parva tabula quae lector electronicus vocatur, cuius auxilio libros electronicos facilius legere iuvat. Latinitas Avellani satis clara videtur, licet haud Ciceroniana, tamen perutilis ad linguam latinam discendam. Si forte paulum otii tibi concedatur, suadeo ut hanc fabulam legas neque dubito quin oblecteris. Sane, tempus deest... hoc tibi concedo. Quod ad paginam anglicam de Avellano attinet, nihil magni feci neque laudis dignus sum quod totam paginam transcripsi ex inscriptione funebri quod inveniri potest in prima pagina Insulae Thesaurariae. Vale quam optime. Danius 17:39, 27 Iulii 2009 (UTC)Reply

Your account will be renamed

recensere

03:13, 18 Martii 2015 (UTC)

Nomen novum tributum est

recensere

09:24, 19 Aprilis 2015 (UTC)