Salve, Theresia!

Grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianam" fieri velle!

Sicut in aliis paginis Vicipaedicis videbis, numeris Arabicis, non Romanis, utimur (ita faciunt plurimi auctores Latini post annum circiter 1550). Annos insuper ad paginam de anno respectivo adnectere solemus. Ergo in textu tuo necesse erit aut tibi aut alicui annos mutare, e.g. "MDCCCII" > "[[1302]]".

Quo dicto, gratias multas tibi ago propter res utilissimas de Constantia additas. Perge! Ne haesites! Salve optime Andrew Dalby (disputatio) 11:58, 1 Octobris 2018 (UTC)Reply