Salve, Sulla!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!--Rafaelgarcia 23:35, 2 Novembris 2007 (UTC)Reply

Verba e "Disputatio:De vita Caesarum" remota recensere

Non modo sensus huius paginae, sed etiam Latina ars grammatica repetenda est. Cicero orator in sepulcro verteret!!!!!!!!!!! [ usor:Sulla scripsit, sed non signavit]

Minime tecum consentio, Sulla. Cur hanc dicis?--Xaverius 21:56, 6 Maii 2010 (UTC)Reply

Postquam id legi, Latinum aevi medii cognovi. cum tu "cur" discis, dico "cur". Cogita!!!

Preces habeo ad te. Ostende loca,quae peregrines.[ usor:Sulla scripsit, sed non signavit]

Si peritissimus es, tunc certissime potes latinitatem paginae emendare! Utilior est agere quam damnare, consentisne?--Xaverius 22:30, 6 Maii 2010 (UTC)Reply

Res repetendi facillima erit. Iam hic nonnulla vitia fecisti. Sume librum artis grammaticae et repete! Ecce verbum "utilior". Scribe "utilius", cum aliquid indefinitum putes.

Exemplum gratum: "series". Tu uteris verbis, quibus Cicero numquam utereris. Scio talia verba vitari non posse, sed conare alia reperire. "series" sunt partes vel opus collectum. [Sulla]

Nota s.t.p., amice Sulla. Hic encyclopaediam facimus. Si adiuvare vis, adiuva. Andrew Dalby (disputatio) 18:12, 8 Maii 2010 (UTC)Reply