Spurius Minucius
Salve, Spuri Minuci!
Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!
-- Andrew Dalby (disputatio) 17:41, 10 Iulii 2015 (UTC)
Gratias tibi pro salutatione ago!
Utilissimae videntur opes quas mihi apparavisti. Has diligenter legam.
De iubilaeo Vicipaedianorum
Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:
- Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
- Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
- Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?
Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:53, 1 Ianuarii 2016 (UTC)