Salve, Serafin!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!--Jondel (disputatio) 04:24, 15 Maii 2014 (UTC)Reply


Reverti

recensere

Gratias agimus ob conlationes tuas. Motum tuum paginae 史記 ad "Registrum Magni Chronographi" reverti quia non rite fecisti. Nobis non licet opera Vicipaedica delere et sub alio titulo imponere quia hoc modo historia paginae a pagina ipsa separatur. Si paginam movere vis, necesse est in verbum "Movere" imprimere. Id sub triangulo cinereo reperis ad caput fenestrae, iuxta capsam "Quaerere".

Insuper norma nostra de litteris in linguis non-Latinis scriptis est tales paginas sub titulos originales instituere, nisi versio Latina in fonte fideli iam divulgata sit. Pro certo potes de illa norma disputare: id oportet e.g. in Vicipaedia:Taberna facere. Sed, si versionem Latinam huius tituli iam repperisti, optime! Versionem citare potes, et rursus (sed rite) movere. Andrew Dalby (disputatio) 21:05, 7 Iunii 2014 (UTC)Reply

Le Roi Soleil

recensere

Bonjour Serafin. S'il y a une source pour la traduction Latine "Rex solaris", bien, nous pouvons citer la source. Mais Le Roi Soleil n'est pas la même chose que Le roi solaire et je crois qu'il faut essayer d'exprimer cette différence ... Andrew Dalby (disputatio) 09:36, 21 Februarii 2017 (UTC)Reply

Voir s'il te plaît Disputatio:Ludovicus XIV -- et réponds! Et merci, c'est un problème intéressant et difficile :) Andrew Dalby (disputatio) 12:28, 10 Decembris 2017 (UTC)Reply