Sciurus nesciens
Salve, Sciure nesciens!
Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!Pápiliunculus (disputatio) 08:04, 22 Aprilis 2022 (UTC)
subsignum
recensereSciure, commentaria tua ~~~~ subscribe. vale! Pápiliunculus (disputatio) 09:52, 23 Aprilis 2022 (UTC)
Pactum est. Hoc faciam. Sciurus nesciens
~~~~ utendo subsigna. Quattuor ~ pone post commentarium tuum. Pápiliunculus (disputatio) 12:34, 23 Aprilis 2022 (UTC)
Utere v oportet
recensereSalve, Sciure! Tibi quaeso, vide Vicipaedia:De_orthographia#Utere_litteris_U,_u_et_V,_v!. Pápiliunculus (disputatio) 04:48, 29 Aprilis 2022 (UTC)
Gratias tibi ago. Iam scribam v. Sciurus nesciens (disputatio) 09:25, 29 Aprilis 2022 (UTC)
Pagina deleta
recenserePagina de Ina delevi quia res fortasse privatas divulgat fontesque non citat. Ne vitam hominis viventis in Vicipaedia scribas nisi res iam in fonte fidei digno divulgatae sint. Andrew Dalby (disputatio) 20:36, 29 Iunii 2022 (UTC)
De Collegio
recensereVide s.t.p. id quod apud Disputatio:Collegium Latinitatis Universitatis Cadomi-Normanniae scribitur. Pagina tres menses sine fonte externo iam servata est, sed mox delebitur nisi fons externus additur. Andrew Dalby (disputatio) 08:29, 4 Iulii 2022 (UTC)
Hae fontes non exstant infeliciter quia non agitur de institutione quadam. Ego ipse nomen creavi ut possem tractare de magistris qui in Cadomi universitate linguam latinam docent. Sciurus nesciens (disputatio) 09:02, 4 Iulii 2022 (UTC)
- Gratias tibi ago propter responsum. Te moneo: res fictas nominaque ficta in Vicipaediam minime introducas. Ego per Google hoc "collegium" frustra quaesivi, quod tu sine fonte finxisti!
- De lege, a conditore Vicipaediarum Iacobo Wales decreta, hic Anglice legere potes si vis: en:Wikipedia:Wikipedia is not for things made up one day. Andrew Dalby (disputatio) 12:49, 4 Iulii 2022 (UTC)