salveRecensere

Salve, Martine!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!


--Ioscius (disp) 20:09, 29 Decembris 2009 (UTC)

Responsum meumRecensere

Sedundum morem nostram, in disputationis pagina mea tibi responsum scripsi.--Xaverius 09:46, 23 Octobris 2010 (UTC)

De invitationibusRecensere

Oportet edita inspicere antequam invitationes mittas, mi Martine. 94.167.180.222‎‎ nihil utile addidit, utilia autem delevit. Andrew Dalby (disputatio) 18:28, 9 Novembris 2010 (UTC)

Addem modo si liceat errare melius esse beneficentiam agens quam maleficentiam, quare te, mi Martine, nullo pacto offendi nec libenter invitare sistere. Nihilominus, ut Andreas recte monavit, interdum aptius est {{experimentum}} in disputationibus usorum novorum anonymorumve quam invationem inscribere. Valeas. -- Ioscius 21:12, 9 Novembris 2010 (UTC)
Etiam parvulum commentarium addo: si usor sine nomine manifestus est malefactor, formula quam velis est {{IP vandalica}}. Malefactore signato, magustratus quidam eum mox obstruat--Xaverius 21:35, 9 Novembris 2010 (UTC).

TrianoniumRecensere

Vale, mi Poeta, et ut facilius veste latina verbum francogallicum TRIANON induere possis, aliquid de hac re scripsi. Videsis igitur lemma cui titulus Trianonium. Omnia fausta tibi.--Bruxellensis 11:37, 23 Novembris 2010 (UTC)

BalletRecensere

Ut vales? Tibi prospero sis hoc anno spero! Si tibi placeat, invenire velim verbum ballet. Si non in dictionario sit, non refert. Iam conatus sum reperire. Gratias in anticipatione. --Jondel 11:47, 8 Ianuarii 2011 (UTC)

Iasygia / VoivodinaRecensere

Salve Martine, modo "Iasygia" omnibus locis "Voivodina" aut "Sirmiensis districtus" etc. immutavi. Iasygia sive Iazygia "libera" est ad regionem Hungaricam (Jászság) denotandam, si velis ... --Utilo 17:56, 18 Martii 2011 (UTC)

Gratias ago, Utilo! --Martinus Poeta Juvenis 18:49, 18 Martii 2011 (UTC)

Gratias ago ...Recensere

... mi Martine, ob praemium, haud ob merita mea, potius e benevolentia tua, datum! Andrew Dalby (disputatio) 14:32, 30 Maii 2011 (UTC)

.. =Recensere

Ineunte sæculo sexto decimo, e Ferdinandi Cortesii appulsu, civilizatio Aztecica ab Hispanis invasa captaque est. Accidentali modo ab conquisitatoribus Hispanis introducta, variola Mesoamericam anno 1520 vastavit, milliones Aztecorum necans, incluso imperatore, dum hæc vastatio Ferdinandi Cortesii victoriæ super imperio Aztecico attributa est. Territorium Imperium Hispanicum sub Novæ Hispaniæ nomine factum est. Magna Mexicanarum identitatis, traditionum et architecturæ pars per perihodon colonialem creata est. [recensere]


smartphoneRecensere

Salve Martinus! Prosperus annus tibi sit! Mihi auxilias si tibi placeat. Velim translationem facere pro verbo anglice "smartphone". Estne in diccionaris tuis?Jondel (disputatio) 13:46, 1 Ianuarii 2013 (UTC)

Pagina non annexaRecensere

Salve, Martine. Si formulam "Pagina non annexa" removes, oportet nexum ad eam paginam in pagina alia Vicipaedica inserere. Sed -- ne timeas! -- id nunc pro te facio: nexum ad bibliothecam Birminghamiensem insero in pagina Birminghamia :) Andrew Dalby (disputatio) 18:36, 26 Novembris 2013 (UTC)