Salve, Martin Fiedler!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

Semper bonumst hominem doctum habere apud nos! Gratus, et libenter me pete quaestiones de Vicipaedia ullas.--Ioshus Rocchio 14:37, 6 Iulii 2006 (UTC)Reply

Aratus solensis

recensere

Thanks for the note. --Roland2 18:25, 13 Iulii 2006 (UTC)Reply

Οὐικιπαιδεία

recensere

Salve!

Lego te linguae Graecae haud rudem esse, itaque te rogo num nobis adjuvare velis ad augendam Οὐικιπαιδείαν Graecam Antiquam in Incubatore Vicipaediae.

Praeterea, quaero novem adjutores (jam sex sumus), qui hanc tabulam geographicam Russicam Graeciae antiquae in linguam Graecam vertant (circiter 100-150 nomina locorum viritim). Peropportune, haec tabula ex vetere tabula Latina derivatur. Vellesne transcribere catalogum circiter 150 toponymorum Latinorum et ea in linguam Graecam Antiquam vertere? Postea, haec opera utilis erit quoque ad creandam versionem Latinam tabulae. Quo accepto catalogo, ego toponyma in tabulam collocabo.

Etiam magnum esset si hanc petitionem subscribere et divulgare posses, ad Comitatum Linguarum Fundationis Vicipaediae directam, ei suadentem ut facultatem agnoscat linguis classicis, sicut Graecae Antiquae et Latinae, propria Vicipaediae incepta augere. Textus petitionis variis linguis praesto est. Auxilio tuo valde confido!

Gratias tibi maximas ago!

Optime vale, Anaxicrates (disputatio) 16:08, 12 Septembris 2024 (UTC)Reply

Asparaginus Anaxicrati SPD
Valde doleo me tibi meliorem nuntium non posse scribere, sed cessaui collaborare in paginis Vicipaediae, praesertim cum censores interdum pessima indole me aggressi sint, quod nequaquam pati paratus sum.
Optime tamen valeas tu quoque! 2001:4CA0:1:FFFF:1:3:1:3 10:15, 13 Septembris 2024 (UTC)Reply
@Martin Fiedler: Triste nuntium fers, sed intellego: hodie quoque mala tempora currunt et "censores" seu potius scelesti homines in Vicipaedia versantur, forsan aliquam noxiam sibi proponentes. Ego conor prodesse, omnibus rebus adversis non obstantibus. Sed dicere mihi velles, quidnam proprie accidit? Anaxicrates (disputatio) 11:06, 13 Septembris 2024 (UTC)Reply