Lio
Salve, Lio!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 19:05, 24 Februarii 2008 (UTC)
- Gratias tibi Lio, ob tuas correctiones recentes. Verum est te callidissime Latine loqui.--Rafaelgarcia 01:42, 25 Februarii 2008 (UTC)
Magnanimus es, Rafael, in tua aestimatione Latinitatis meae: gratias ago et quaero quomodo adiuvare possum corrigendo aliquas paginas quae egent adiutorio. Instrumenta interretialia non bene cognosco et egerem instructionem ab experto qualis certe tu es. Vale.Lio 20:28, 2 Martii 2008 (UTC)
Absinthium
recensereQuaestionem tuam de hac pagina removi a Taberna ad paginam disputationis eiusdem paginae: placetne? Andrew Dalby (disputatio) 10:14, 20 Martii 2008 (UTC)
- Responsa!
- 1. Potes "Nuper mutata" premere ad sinistram partem paginae. Sic videbis omnia mutata diei. Potes etiam, in ea pagina "nuper mutatorum", eligere solum "Spatium nominale: Disputatio": sic vides solum additiones recentiores ad paginas disputationum. Melius igitur est, si de una pagina volumus disputare, commentum inscribere apud disputationes eius paginae.
- 2. Volui dicere: Editor anterior de absinthio debuit scribere D ("upper-case", "capital"), minime d ("lower-case") et sic nos certiores facere Dubied nomen proprium esse. Andrew Dalby (disputatio) 21:15, 20 Martii 2008 (UTC)
Iulius III
recensereEius patrui Cardinalis Antonius Mariae Ciocchi del Monte locum episcopato urbis Siponti anno MDXIII successit. It means: " In the year 1513 he was appointed as successor of his uncle Antonius Mariae Ciocchi del Monte as bishop of the town of Siponti.
Haec est translatio a me proposita, si nemo oppositionem faciet: "Sui patrui Cardinali Antonio Mariae Ciocchi De Monte in episcopato urbis Siponti anno MDXIII successit."82.89.204.1 Lio 20:23, 21 Martii 2008 (UTC)20:22, 21 Martii 2008 (UTC)
- An "patruo suo"? --Ceylon 00:57, 22 Martii 2008 (UTC)
- Et nonne est verbum rectum episcopatus, -us? Ergo hic episcopatu? + 'appointed as successor' = creatus est successor. IacobusAmor 01:07, 22 Martii 2008 (UTC)
- Recte ambo dixistis. Veniam peto et curabo correctionem in pagina Iulii III, qui obiter meus popularis est. Lio 13:56, 22 Martii 2008 (UTC)
- Et nonne est verbum rectum episcopatus, -us? Ergo hic episcopatu? + 'appointed as successor' = creatus est successor. IacobusAmor 01:07, 22 Martii 2008 (UTC)
Correctio Latinitatis paginarum
recensereMe paenitet afuisse. Meliorabo mox Portam Collaborationis ubi paginas corrigendas invenire facilius poteris. Sed dum illam portam molior, categoria visitanda est Categoria:Latinitas. Illic paginae corrigendae inveniri possunt. Postquam Latinitatem cuiusdam paginae correxeris, memento ut imprimas {{L?}} in summam paginam! Vale! Harrissimo 22:14, 21 Aprilis 2008 (UTC).
- Vel fortasse melior sit si {{L1}} addes.--Xaverius 23:15, 19 Maii 2008 (UTC)
Great apes=Hominidae non Hominides
recensereVide e.g. en:Hominidae; quamquam mihi videtur melius Hominides (sicut Asteroides); terminus rectus est hominidae--Rafaelgarcia 17:38, 29 Iunii 2008 (UTC)