Jsl~lawiki
Salve, Jsl!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!
-- Andrew Dalby (disputatio) 09:51, 5 Februarii 2012 (UTC)
Your account will be renamed
recensereHello,
The developer team at Wikimedia is making some changes to how accounts work, as part of our on-going efforts to provide new and better tools for our users like cross-wiki notifications. These changes will mean you have the same account name everywhere. This will let us give you new features that will help you edit and discuss better, and allow more flexible user permissions for tools. One of the side-effects of this is that user accounts will now have to be unique across all 900 Wikimedia wikis. See the announcement for more information.
Unfortunately, your account clashes with another account also called Jsl. To make sure that both of you can use all Wikimedia projects in future, we have reserved the name Jsl~lawiki that only you will have. If you like it, you don't have to do anything. If you do not like it, you can pick out a different name.
Your account will still work as before, and you will be credited for all your edits made so far, but you will have to use the new account name when you log in.
Sorry for the inconvenience.
Yours,
Keegan Peterzell
Community Liaison, Wikimedia Foundation
03:13, 18 Martii 2015 (UTC)
Nomen novum tributum est
recensereSi hoc novum nomen tuum est, potes pristino nomine uti ut certior melius fias. Si novum nomen tibi non placet, potes tuum deligere. Utere hoc situ: Specialis:GlobalRenameRequest. -- Keegan (WMF) (talk)
09:24, 19 Aprilis 2015 (UTC)
Οὐικιπαιδεία
recensereSalve!
Lego te linguae Graecae haud rudem esse, itaque te rogo num nobis adjuvare velis ad augendam Οὐικιπαιδείαν Graecam Antiquam in Incubatore Vicipaediae.
Praeterea, quaero novem adjutores (jam sex sumus), qui hanc tabulam geographicam Russicam Graeciae antiquae in linguam Graecam vertant (circiter 100-150 nomina locorum viritim). Peropportune, haec tabula ex vetere tabula Latina derivatur. Vellesne transcribere catalogum circiter 150 toponymorum Latinorum et ea in linguam Graecam Antiquam vertere? Postea, haec opera utilis erit quoque ad creandam versionem Latinam tabulae. Quo accepto catalogo, ego toponyma in tabulam collocabo.
Etiam magnum esset si hanc petitionem subscribere et divulgare posses, ad Comitatum Linguarum Fundationis Vicipaediae directam, ei suadentem ut facultatem agnoscat linguis classicis, sicut Graecae Antiquae et Latinae, propria Vicipaediae incepta augere. Textus petitionis variis linguis praesto est. Auxilio tuo valde confido!
Gratias tibi maximas ago!
Optime vale, Anaxicrates (disputatio) 16:08, 12 Septembris 2024 (UTC)