Salve, Imtoo!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!--Xaverius 15:02, 6 Februarii 2009 (UTC) (oblitus sum salutationem nostram addere)Reply

De catalanis dialectis recensere

Salve Imtoo, te quareo, cur linguam valentianam delevisti in pagina de lingua Catalana? Valentiana et Catalana eadem res sunt--Xaverius 17:36, 5 Februarii 2009 (UTC)Reply

catalana lingua est; et valentianus unus dialectus inter plurimos catalanae linguae est, bene vale. --Imtoo 19:27, 5 Februarii 2009 (UTC)Reply
Re vera valentianus dialectus catalanae linguae orientalis est, sed etiam vero nomen linguae est in regione Valentiana; secundum "Academia Valenciana", in hac regione linguam Valentianam appellamus--Xaverius 23:32, 5 Februarii 2009 (UTC)Reply
ego nolo politicas quaestiones aut disputationes inire, valeas.--Imtoo 07:01, 6 Februarii 2009 (UTC)Reply
Nos similiter! Si nonnulli homines eam linguam Valentianam appellant, debemus id dicere in encyclopaedia. Sed oportet etiam facere pagina de dialecto regionali Valentiana, et de hoc nomine explicare; fortasse vis id scribere? Andrew Dalby (disputatio) 11:05, 6 Februarii 2009 (UTC)Reply
Neglexi dicere valentianum dialectum occidentalem esse, non orientalem. Tibi gratias ago, Andrew, sed ego valde negotiosus sum: doceo hispanam latinamque linguam in schola Aquae Latae (catalano sermone: Igualada), provincia Barcinone in terra Hispana, et mihi duo parvuli filii sunt. Etiam nunc laboro in futuro articulo (nescio an hoc opportunum verbum in latina lingua sit) de differentia inter diversos equorum morbos. Apud germanicam vicipaediam particeps scribendorum articulorum de latina re veterinaria sum, ad meliorem germanicam linguam tenendam. Mea pagina haec[1] est. Valeas.--Imtoo 14:39, 6 Februarii 2009 (UTC)Reply
Andrew et Imtoo, consentio vobiscum. Valentianus dialectus est, sed quoque apud Valentianam regionem nomen linguae est. Paginas duas creemus: Lingua Valentiana, quae ad catalanam linguam ducit et Dialectus Valentianus, quae de dialecto orientale occidentale sit.--Xaverius 15:09, 6 Februarii 2009 (UTC)Reply
Amici, memoriā tenete sagax Maximi Weinreich dictum:
אַ שפראַך איז אַ דיאַלעקט מיט אַן אַרמײ און פֿלאָט.
A shprakh iz a dialekt mit an armey un flot.
Eine Sprache ist ein Dialekt mit einer Armee und einer Marine.
IacobusAmor 15:37, 6 Februarii 2009 (UTC)Reply
Nos omnes loquimur dialectum. Oportet scire unde venias, quo velis ire et quis sis. Falsum iter ad linguae mortem ducit.--Imtoo 18:10, 6 Februarii 2009 (UTC)Reply


In Memoriam Johannis Bastardas (Joan Bastardas i Parera) recensere

Pridie Kalendas Februarias periit Johannes Bastardas[2], eminens magister linguae latinae et studiosus linguae latinae hispanae Mediae Aetatis apud Universitatem Barcinonis. Quotidie lego catalanum diarium La Vanguardia et novi novam rem per necrologicam familiae suae, miror e mortis suae die nullam rem de vita sua in hoc aut alio hispano diario relatam esse. Nescio an Catalonia aut Hispanum Regnum deserta fiant, cum homines illustres obliviscuntur.--Imtoo 10:06, 7 Februarii 2009 (UTC)Reply

Excuso me. Denique hodie apparuit in diario La Vanguardia res nova de vita magistri Bastardas.--Imtoo 14:07, 7 Februarii 2009 (UTC)Reply

De Hispania recensere

In pagina mea responso--Xaverius 16:52, 7 Februarii 2009 (UTC)Reply

gratias. "Responso" bene est, sed lingua latina utitur frequenter "respondeo". valeas. --Imtoo 18:38, 7 Februarii 2009 (UTC)Reply

De Communitate/regione Valentiana recensere

Salve, Imtoo! Cur apud Valentiae et Cataloniae paginas communitatem pro regione mutavisti? Si regio melior quam communitas sit, putas recte communitatem autonomam ad regionem autonomam movere? Ut credo, communitatem verbum latinum esse. Cura ut valeas! --Xaverius 09:35, 11 Februarii 2009 (UTC)Reply

Historice Valentia regio est. Communitas (fortasse scilicet "comunitat" aut "comunidad" in vulgari sermone), carens significatione, est politicum verbum ad designandam regionem historicam, quamquam certum est hanc officialem appellationem esse; sed, itaque, quomodo debemus convertere "Comunitat Valenciana" (officialem appellationem, sed politicam, non historicam, id est, "País Valencià" aut "País Valenciano") ad linguam latinam? --Imtoo 09:57, 11 Februarii 2009 (UTC)Reply
"Communitas" significationem habet, quod est divissio administrativa hodierna Hispaniae. Creemus paginas tres de Valentia et regione: prima sit Communitas Valentiana (regio administrativa hodierna), secunda Pagus Valentianus (regio historica) et tertia Regnum Valentiae (de civitate Medii Aevi). Placetne tibi? Si vis, vide etiam Vasconia et Vasconia (territorium). Valeas--Xaverius 10:15, 11 Februarii 2009 (UTC)Reply
Fac quae velis. Placet mihi dissentire. Plane haec peccata minuta sunt.--Imtoo 17:04, 11 Februarii 2009 (UTC)Reply

RE: Gracias recensere

De nada por el borrado. Respecto a lo de tomar el sol... a los de mi raza no nos va demasiado bien el sol... ya sabes. Saludos desde la cripta, --Lucien leGrey 14:13, 14 Februarii 2009 (UTC)Reply

Pues no sé si todos estamos también en la cripta, o tal vez en la caverna platónica, pero de todas maneras bienvenido a esta página de discusión donde debes encontrarte como en casa en medio de tanta lengua muerta, esquelas funerarias en honor de eruditos clásicos y lenguas a punto de extinción, si no es que ya han desaparecido en alguna área geográfica. No sé cómo se ha ido creando esta atmósfera, pero tal vez mi introducción en el wikipedia a raíz de un período de baja profesional por una pequeña operación sin importancia, acompañado de un nauseabundo proceso de recuperación, haya surtido su efecto. Saludos cordiales y todo caso (mortales).--Imtoo 06:43, 16 Februarii 2009 (UTC)Reply

In Memoriam Manuel Balasch recensere

Idibus Februariis, id est 13 Februarii, periit Manuel Balasch i Recort[3], qui fuit magister linguae graecae apud Universitatem Autonomam Barcinonis et convertit classicos scriptores graecos ad linguam catalanam. Requiescat in pace.--Imtoo 18:53, 15 Februarii 2009 (UTC)Reply

Gratias de commentatione tua recensere

Vidi non solum te mihi commentum relinquere, sed etiam italice scriptum. Te gratias compluras reddo, Imtoo. Fortasse alteras meas recensiones videoludorum videbis, quia videoluda mihi grata sunt. Vale. Poecus 16:07, 20 Februarii 2009 (UTC)Reply

necesse est auxilium recensere

creavi novam paginam apud germanicam vicipaediam de stipite natalis Christi (Tió de Nadal). Necesse est orthographiam et grammaticam confirmare.--Imtoo 22:42, 1 Martii 2009 (UTC)Reply

Interea, haec pagina in Vicipaedia mihi maxime placet. Macte! IacobusAmor 22:48, 1 Martii 2009 (UTC)Reply