Salve, Immanuel!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 18:58, 8 Ianuarii 2015 (UTC)Reply

De pinacothecis recensere

Rursus tibi salvere iubeo! Pinacothecam (imaginum pulchrarum) de urbibus Sinensibus imposuisti. Apud nos usque hodie satis constat Vicipaediam non esse pinacothecam. In paginis valde imperfectis interdum pinacothecas certe reperis, sed oportet meminisse: qui paginam augere coepit pinacothecam aut in imagines iuxta textum positas convertit, aut, si id minime convenit, removet.

Greetings again. I saw your gallery (of good pictures!) of Chinese cities. We have up to now agreed that Vicipaedia is not a picture gallery. You will indeed find galleries on some of our imperfect and unfinished pages, but it's best to remember that anyone who works at improving a page is very likely either to move the images alongside relevant text, or, if that doesn't work, to delete the gallery. Andrew Dalby (disputatio) 10:15, 12 Ianuarii 2015 (UTC)Reply