Salve, Gaudio!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Iustinus 00:00, 14 Ianuarii 2006 (UTC)Reply

De urbibus Matritensibus recensere

Salve Gaudio, gratias tibi ago ob permultas paginas de Matritensis urbibus provinciae. Nunc te quaero: ubi nomina omnia reperisti? Nescio si nomina sunt vera aut fallaciosa, sed te licet fontes nominum addere in paginis. Si fons abest, tunc melior sit nomen Hispanicum scribere. --Xaverius 21:28, 24 Februarii 2010 (UTC)Reply

Salve Xabierus, nomina hic sunt: [1] :)Gaudio 21:34, 24 Februarii 2010 (UTC)Reply
Id video, sed tamen non credo. Pagina scripta est ab usore sine nomine, qui nunquam fontes nobis dedit.--Xaverius 21:36, 24 Februarii 2010 (UTC)Reply
Fontibus absentis, te rogo paginas interim non scribere. Si vis, egomet fontes pro locis habeo hic [2] --Xaverius 21:39, 24 Februarii 2010 (UTC)Reply
Logicae sunt, Xabiere.

De nominibus universitatum recensere

Salve, Gaudio. Utile est paginas de universitatibus creare, sed nomina magna cura conficere oportet.

1. Si nomen Latinum exstat, eo utimur. Vide e.g. paginam VP:UNI; interdum etiam in sigillo universitatis, aut in pagina Anglica vel Francica, nomen Latinum reperitur. Si fontem repperisti, semper in pagina citare oportet.
2. Si nomen Latinum non possumus reperire, pro tempore nomen fingimus; sed, quando fingimus, addere oportet {{Convertimus}}. Sic addo in paginis tuis hodie creatis. Si fontem habes nominis Latini harum universtiatum, cita in pagina s.t.p. Andrew Dalby (disputatio) 13:51, 23 Novembris 2011 (UTC)Reply

Addo gratias ob novas paginas et novas categorias perutiles creatas! Andrew Dalby (disputatio) 14:35, 23 Novembris 2011 (UTC)Reply

Gratias, Andrew, pagina tua bona et perutilis est! :) Gaudio 19:09, 25 Novembris 2011 (UTC)Reply

Gaudeo (o amice Gaudio) te tantas novas paginas de universitatibus creare. Ut fortasse videtis, ego paginas biographicas recenseo. Saepe igitur, paulo postea, categorias de universitatibus singulis et de alumnis universitatum creo; eodem tempore nomina nova tua saepe confirmo. Ita nos duo Vicipaediam divitiorem reddimus!

Hi, Gaudio! I'm happy that you are creating so many new pages for universities. As you perhaps have seen, I am checking some biographical pages at the moment, so, a little later, I often create categories for those universities and their alumni (and at the same time I often verify the names you have chosen). In this way it happens that we are both enriching Vicipaedia in the same area! Andrew Dalby (disputatio) 08:55, 12 Maii 2012 (UTC)Reply

Hi again! Nice new pages, very useful, but I notice 3 categories you created today with the word "Univeristates" -- you need to check that. Andrew Dalby (disputatio) 11:29, 18 Novembris 2015 (UTC)Reply

Gratias, Andrew. Not 3 mistakes, but 1 repeated 3 times as I copied and pasted the categories, I'm going to correct them now. Gaudio (disputatio) 11:33, 18 Novembris 2015 (UTC)Reply

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:46, 1 Ianuarii 2016 (UTC)Reply