Salve, Aryuna!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 08:28, 19 Aprilis 2020 (UTC)Reply

De structura paginarum

recensere

Salve iterum, Aryuna. Gratias tibi ago propter collaborationem. Iam fortassse hoc bene scis: Nuada, qui paginas nostras fere omnes de rebus geographicis Italicis creavit, normis Vicipaediae minime obtemperavit. In paginis novis tuis Motta de Baluffis et Sorbulum et Mediani multa iam meliora, quam in Nuadae paginas, sed aliquas res, quae etiamnunc admeliorari possunt, video! An me permittis has res enumerare? Iam videbis, si illam paginam tuam inspicis, quia leviter corrigere iam temptavi.

  • Non licet verba Latina significationesque Latinas fingere. An fontem habemus verbi "Mottenses" hoc sensu? Si sic, fontem addere necesse est; si non, melius erit verba "Incolae Mottenses appellantur" delere.
  • Locutionis Nuadanae "Toponymum novatum" non necesse est. Hoc loco insere formulam {{Convertimus}}
  • Ne addas rubricam nullo textu, sed corona municipii Italici, impletam
  • Rubricae et enumerationes deprecantur, praesertim in paginis brevibus: textum Latinam amamus. Ergo rubricam de dioecese delevi sed sententiam de dioecese in textu addidi. Si enumerationem nihilominus addis, ne interpungas.
  • Non licet nexus internos duplicare: ergo omnes nexus sub rubrica "Nexus interni" delevi (urbe Cremona excepta) quia iam supra in textu stant.
  • Sub nexibus internis verba casu nominativo scribere oportet, sine adnotatione: ergo simpliciter Cremona.
  • Sub nexibus externis utile est addere formulam {{Fontes geographici}}.
  • Si potes, imaginem adde: id binis casibus feci, imaginibus e pagina Italiana demptis.
  • Quando fontem e Google Books citamus, multo brevius facere possumus, formula "Google Books" adhibita. "Book id" (characteres 12) inseris, quod iuxta initium URL reperis; deinde numerum paginae addis, ita: {{Google Books|SfM80l739g8C|p. 42}}

Tibi optimam salutem opto. Andrew Dalby (disputatio) 13:51, 21 Aprilis 2020 (UTC)Reply